<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Interest scire quemadmodum novercam suam
<milestone unit="section" n="2"/>
Iuliam uxorem duxisse dicatur, quae cum esset pulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte nudasset, dixissetque Antoninus,
<q>Vellem, si liceret,</q>
respondisse fertur,
<q>Si libet, licet, an nescis
<milestone unit="section" n="3"/>
te imperatorem esse et leges dare, non accipere?</q>
quo audito furor inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptiasque eas celebravit quas, si sciret se leges dare
<milestone unit="section" n="4"/>
vere, solus prohibere debuisset. matrem enim (non alio dicenda erat nomine) duxit uxorem et ad parricidium iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociavit cuius filium nuper occiderat.
<milestone unit="section" n="5"/>
Non ab re est etiam diasyrticum quiddam in eum
<milestone unit="section" n="6"/>
dictum addere, nam cum Germanici
<note target="n13.26.1"/>
et Parthici et Arabici et Alamannici nomen adscriberet (nam Alam
<note n="n13.26.1">Germani P. </note>
<pb n="p.28"/>
annorum gentem devicerat) Helvius Pertinax, filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse,
<q>Adde, si placet, etiam Geticus Maximus,</q>
quod Getam occiderat fratrem, et Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transiit, tumultuariis proeliis devicerat. </p></div></div></body></text></TEI>