Interest scire quemadmodum novercam suam Iuliam uxorem duxisse dicatur, quae cum esset pulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte nudasset, dixissetque Antoninus, Vellem, si liceret, respondisse fertur, Si libet, licet, an nescis te imperatorem esse et leges dare, non accipere? quo audito furor inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptiasque eas celebravit quas, si sciret se leges dare vere, solus prohibere debuisset. matrem enim (non alio dicenda erat nomine) duxit uxorem et ad parricidium iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociavit cuius filium nuper occiderat. Non ab re est etiam diasyrticum quiddam in eum dictum addere, nam cum Germanici et Parthici et Arabici et Alamannici nomen adscriberet (nam Alam Germani P. annorum gentem devicerat) Helvius Pertinax, filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse, Adde, si placet, etiam Geticus Maximus, quod Getam occiderat fratrem, et Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transiit, tumultuariis proeliis devicerat.