Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit Getam et Bassianum, quorum unum Antoninum exercitus alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus, Bassianus autem obtinuit imperium, de cuius maioribus frustra putamus iterandum, cum omnia in Severi vita satis dicta sint. huius igitur pueritia blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis parentum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsi etiam ad amorem conciliandum salutaris fuit. non ille in litteris tardus, non in benevolentiis segnis, non tenax in largitate, non lentus in clementia, sed sub parentibus, visus. denique, si quando feris obiectos damnatos vidit, flevit aut oculos avertit, quod populo plus quam amabile fuit. Antoninum ins. by Petschenig; om. in P; Antoninos ins. after Bassianum (1. 2) by F. Rich ter and Peter. septennis puer, cum conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum neque patrem pueri velut auctores verberum diu respexit. Antiochensibus et Byzantiis interventu suo iura vetusta restituit, quibus iratus fuit Severus, quod Nigrum iuverant. Plautiani odium crudelitatis causa concepit, quod a parentibus gratia Sigillariorum acceperat, id vel clientibus vel magistris sponte donavit.