Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit Getam et Bassianum, quorum unum Antoninum exercitus alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus, Bassianus autem obtinuit imperium, de cuius maioribus frustra putamus iterandum, cum omnia in Severi vita satis dicta sint. huius igitur pueritia blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis parentum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsi etiam ad amorem conciliandum salutaris fuit. non ille in litteris tardus, non in benevolentiis segnis, non tenax in largitate, non lentus in clementia, sed sub parentibus, visus. denique, si quando feris obiectos damnatos vidit, flevit aut oculos avertit, quod populo plus quam amabile fuit. Antoninum ins. by Petschenig; om. in P; Antoninos ins. after Bassianum (1. 2) by F. Rich ter and Peter. septennis puer, cum conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum neque patrem pueri velut auctores verberum diu respexit. Antiochensibus et Byzantiis interventu suo iura vetusta restituit, quibus iratus fuit Severus, quod Nigrum iuverant. Plautiani odium crudelitatis causa concepit, quod a parentibus gratia Sigillariorum acceperat, id vel clientibus vel magistris sponte donavit. Sed haec puer. egressus vero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingenii sive quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, gravior, vultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum quem puerum scierant multi esse non crederent. Alexandrum Magnum eiusque gesta in ore semper habuit. Tiberium et Sullam in conventu plerumque laudavit, patre superbior fuit; fratrem magna eius humilitate despexit, Post patris mortem in Castra Praetoria pergens apud milites conquestus est circumveniri se fratris insidiis, The rights of Antioch, taken away after Niger's defeat (Sev., ix. 4), were probably restored when Caracalla received the toga virilis and assumed his first consulship there; see Sev., xvi. 8. Byzantium surrendered to Severus' army in 196 alter a siege of nearly three years; see Dio, lxxiv. 10-11. It was then deprived of its rights and ordered to pay tribute, and its walls were destroyed. Its later restoration by Severus is recorded by Malalas, p. 291, and Hesychius of Miletus (C. Müller, Fragm. Hist. Graec, iv. p. 15M). See note to Sev., xiv. 5. See note to Hadr., xvii. 3. Immediately after Severus' death in Britain on 4 Feb., 211, Caracalla and Geta patched up a peace with the rebels and returned to Borne, where they arrived in May. The atque ita fratrem in Palatio fecit occidi, eius corpus statim cremari praecepit, dixit praeterea in Castris fratrem sibi venenum parasse, matri eum inreverentem fuisse; egitque publice iis gratias qui eum occiderunt. addidit denique his quasi fidelioribus erga se stipendium. pars militum apud Albam Getam occisum aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se fidem promisisse liberis Severi, duobus servare debere. clausisque portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis sed inormitate stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romam rediit. tunc sub veste senatoria loricam habens cum armatis militibus Curiam ingressus est. hos in medio inter subsellia duplici ordine conlocavit et sic verba fecit. questus est de fratris insidiis involute et incondite ad illius accusationem, sui vero excusationem. quod quidem nec senatus libenter accepit, cum ille dixisset fratri se omnia permisisse, fratrem ab insidiis liberasse, et illum tamen sibi gravissimas insidias fecisse nec vicem amori reddidisse fraterno, post hoc relegatis deportatisque reditum in patriam restituit. quasi Peter; quos P. ducibus P. So P coit., Peter1; uero excusationem om. in P1; excusationem sui Peter2. Inde ad praetorianos processit et in Castris mansit. altera die Capitolium petiit, eos quos occidere parabat adfabiliter est adlocutus innitensque Papiniano et Ciloni ad Palatium rediit, cum flentem matrem Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratris, mulieres occidere conatus est, sed ob hoc retentus, ne augeretur fratris occisi crudelitas. Laetum ad mortem coegit misso a se veneno; ipse enim inter suasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus interemptus est. ipse mortem eius saepissime flevit, multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit, item eum qui imaginem eius honoravit. Post hoc fratrem patruelem Atrum, cui pridie partes de cena miserat, iussit occidi, qui cum se praecipitasset percussorum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, tamen per ludibrium a percussoribus deprehensus est et occisus, occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lucilla post mortem Veri imperatoris, locutus P. item ins. by Petschenig and Peter 2; om. in P, Peter1. a om. in P, Peter. quem et consulem bis fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae gravissima tunc fuerunt, et ita quidem ut videretur a latronibus interemptus. dein in conspectu eius Papinianus securi percussus a militibus et occisus est. quo facto percussori dixit, " Gladio te exsequi oportuit meum iussum", occisus est etiam eius iussu Patruinus ante templum Divi Pii, tractaque sunt eorum per plateam cadavera sine aliqua humanitatis reverentia, filium etiam Papiniani, qui ante triduum quaestor opulentum munus ediderat, interemit. iisdem diebus occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant. occisi etiam liberti, qui Getae administraverant. caedes deinde in omnibus locis, et in balneis facta caedes, occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam Sammonicus Serenus, cuius libri plurimi ad doctrinam exstant, in summum discrimen etiam Cilo iterum praefectus et consul venit ob hoc quod concordiam inter fratres suaserat. et cum idem Cilo sublata veste senatoria nudis pedibus ab urbanicianis raptus esset, Antoninus seditionem compressit. multas praeterea postea caedes in urbe fecit, passim raptis a militibus nonnullis hominibus et occisis, quasi Patruinus Borghesi; patrous P. seditionem vindicans. Helvium Pertinacem, suffectum consulem, ob hoc solum quod filius esset imperatoris occidit, neque cessavit umquam sub diversis occasionibus eos interficere, qui fratris amici fuissent. saepe in senatum saepe in populum superbe invectus est aut edictis propositis aut orationibus editis, Sullam se etiam ostendens futurum. His gestis Galliam petiit atque ut primum in eam venit Narbonensem proconsulem occidit, cunctis deinde turbatis qui in Gallia res gerebant odium tyrannicum meruit, quamvis se aliquando fingeret et benignum, cum esset natura truculentus. et cum multa contra homines et contra iura civitatum fecisset, morbo implicitus graviter laboravit, circa eos qui eum curabant crudelissimus fuit. Dein ad orientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit, circa Raetiam non paucos barbaros se ins. by Klein; cm. in P, Peter. interemit militesque suos quasi Sullae milites et cohortatus est et donavit, deorum sane se nominibus appellari vetuit, quod Commodus fecerat, i cum multi eum, quod leonem aliasque feras occidisset, Herculem dicerent, et cum Germanos subegisset, Germanum se appellavit vel ioco vel serio, ut erat stultus et demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se appellandum, damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt in quo statuae aut imagines erant principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt, ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis tertianisque collo adnexas gestarent. Per Thracias cum praefecto praetorii iter fecit, inde cum in Asiam traiceret, naufragii periculum adiit antemna fracta, ita ut in scapham cum protectoribus descenderet. unde in triremem a praefecto classis receptus evasit. Excepit apros frequenter, contra leonem etiam stetit, quando missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis virtutem accessisse iactavit.