<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi012.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines
<milestone unit="section" n="2"/>
innotuit. egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem
<note target="n12.472.1"/>
quartanorum et primanorum; Bithynicos exercitus eo tempore quo Avidius rebellabat fideliter
<milestone unit="section" n="3"/>
tenuit, dein per Commodum ad Galliam translatus, in qua fusis gentibus Transrhenanis celebre nomen
<milestone unit="section" n="4"/>
suum et apud Romanos et apud barbaros fecit, quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini
<milestone unit="section" n="5"/>
utendi. quibus omnibus ille prudenter abstinuit, dicens Commodum quaerere qui aut cum eo perirent
<milestone unit="section" n="6"/>
aut quos cum causa ipse posset occidere, quaesturae gratia illi facta est. qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum festino
<milestone unit="section" n="7"/>
mitteretur, dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in
<milestone unit="section" n="8"/>
theatro pugnas exhibuisse perhibetur. consul a Severo declaratus est eo tempore quo illum sibi paraverat cum
<note target="n12.472.4"/>
Pescennio subrogare. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ad imperium venit natu5 iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut Severus ipse in vita sua loquitur
<note n="n12.472.1">legione P.</note>
<note n="n12.472.2">quod P.</note>
<note n="n12.472.3">gentibus Peter; fugentibus P. </note>
<note n="n12.472.4">cum Pescennio Jordan; Pescennio P;
<add>et</add>
Pescennium Peter 1;
<del>Pescennio</del>
Peter 2.</note>
<note n="n12.472.5">natura P. </note>
<pb n="p.474"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
sed victo Pescennio, cum et filiis suis imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum videret, quod esset vir antiquae familiae, litteras ad eum per quosdam summi amoris ac summae adfectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam occisus esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter
<milestone unit="section" n="3"/>
rem publicam regeret, quarum exemplum hoc esse Cordus ostendit:
<q>Imperator Severus Augustus Clodio Albino Caesari, fratri amantissimo et desiderantissimo,
<milestone unit="section" n="4"/>
salutem, victo Pescennio litteras Romam dedimus, quas senatus tui amantissimus libenter accepit, te quaeso, ut eo animo rem publicam regas quo delectus es frater animi mei, frater imperii.
<milestone unit="section" n="5"/>
Bassianus et Geta te salutant. Iulia nostra et te et sororem salutat. infantulo tuo Pescennio Princo
<milestone unit="section" n="6"/>
munera digna suo loco tuoque mittemus. tu velim exercitus rei publicae ac nobis retentes, mi unanime, mi carissime, mi amantissime.</q>
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissimis dedit, quibus praecepit, ut epistulam publice darent, postea vero dicerent se velle pleraque occulte suggerere, quae ad res bellicas pertinerent et ad secreta castrorum atque aulicam fidem; ubi vero in secretum venissent quasi mandata dicturi, quinque validissimi eum interimerent gladiolis infra vestem
<milestone unit="section" n="2"/>
latentibus. nec illorum quidem fides defuit. nam eum ad Albinum venissent et epistulam dedissent,
<note n="n12.474.1">fidefuit P 1. </note>
<pb n="p.476"/>
qua lecta cum dicerent quaedam secretius suggerenda et locum semotum ab omnibus arbitris postularent. et cum omnino neminem paterentur ad porticum longissimam eum Albino progredi ea specie ne mandata proderentur, Albinus intellexit insidias,
<milestone unit="section" n="3"/>
denique indulgens suspicionibus eos tormentis dedit, qui diu primo pernegarunt sed postea victi necessitate confessi sunt ea quae Severus iisdem praeceperat.
<milestone unit="section" n="4"/>
Tunc iam proditis rebus et apertis insidiis, ea quae suspicabatur Albinus clara esse intellegens exercitu ingenti collecto contra Severum atque eius duces </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
venit, et primo quidem conflictu habito contra duces Severi potior fuit, post autem Severus ipse, cum id egisset apud senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra eum profectus acerrime fortissimeque pugnavit
<milestone unit="section" n="2"/>
in Gallia non sine varietate fortunae, denique cum sollicitus augures consuleret, responsum illi est, ut dicit Marius Maximus, venturum quidem in potestate eius Albinum, sed non vivum nec mortuum, quod
<milestone unit="section" n="3"/>
et factum est. nam cum ultimo proelio commissum esset, innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam deditis, Albinus fugit et, ut multi dicunt, se ipse percussit, ut alii, servo suo percussus semivivus
<milestone unit="section" n="4"/>
ad Severum deductus est. unde confirmatum est augurium quod fuerat ante praedictum, multi praeterea dicunt, a militibus, qui eius nece a Severo gratiam requirebant.
<note n="n12.476.1">qui eius Casaubon; cuius P, Peter.</note>
<note n="n12.476.2">necem P 1. </note>
<pb n="p.478"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
Fuit Albino unus, ut aliqui dicunt, filius, ut
<note target="n12.478.1"/>
Maximus dicit, duo. quibus primum veniam dedit, postea vero eos cum matre percussit et in profluentem
<milestone unit="section" n="6"/>
abici iussit, caput eius excisum pilo circumtulit Romamque misit, litteris ad senatum datis quibus insultavit, quod Albinum tantopere dilexissent ut eius adfines et fratrem praecipue ingenti honore
<milestone unit="section" n="7"/>
cumularent. iacuisse ante praetorium Severi Albini corpus per dies plurimos dicitur usque ad fetorem, laniatumque a canibus in profluentem abiectum est. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
De moribus eius varia dicuntur, et Severus quidem ipse haec de eodem loquitur, ut eum dicat turpem malitiosum improbum inhonestum cupidum luxuriosum.
<milestone unit="section" n="2"/>
sed haec belli tempore vel post bellum,
<milestone unit="section" n="3"/>
quando ei iam velut de hoste credi non poterat, cum et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit litteras, et multi de Albino bene senserint,
<note target="n12.478.2"/>
et Severus ipse Caesarem suum eundem appellari voluerit et, cum de successore cogitaret, hunc primum habuerit ante oculos.
<milestone unit="section" n="4"/>
Exstant praeterea Marci epistulae de hoc eodem, quae testimonium et virtutum eius ferant et morum,
<milestone unit="section" n="5"/>
quarum unam inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non fuit:
<milestone unit="section" n="6"/>
<q>Marcus Aurelius Antoninus praefectis
<note target="n12.478.3"/>
suis salutem. Albino ex familia Ceioniorum, Afro quidem
<note n="n12.478.1">ut ins. by Peter; om. in P.</note>
<note n="n12.478.2">senserunt P corr. </note>
<note n="n12.478.3">praefectus P 1. </note>
<pb n="p.480"/>
homini sed non multa
<note target="n12.480.1"/>
ex Afris habenti, Plautilli
<milestone unit="section" n="7"/>
genero, duas cohortes alares regendas dedi. est homo exercitatus, vita tristis, gravis moribus, puto eum rebus castrensibus profuturum, certe offuturum non
<milestone unit="section" n="8"/>
esse
<note target="n12.480.2"/>
satis novi. huic salarium duplex decrevi, vestem militarem simplicem sed loci sui, stipendium quadruplum. hunc vos adhortamini, ut se rei publicae ostentet,
<note target="n12.480.3"/>
habiturus praemium quod merebitur.</q>
<milestone unit="section" n="9"/>
Est et alia epistula, qua idem Marcus Avidii Cassii temporibus de hoc eodem scripsit, cuius exemplum
<milestone unit="section" n="10"/>
hoc est:
<q>Laudanda est Albini constantia, qui graviter deficientes exercitus tenuit, cum ad Avidium Cassium confugerent. et nisi hic fuisset, omnes
<milestone unit="section" n="11"/>
fecissent, habemus igitur virum dignum consulatu, quem sufficiam in locum Cassii Papirii, qui mihi exanimis
<milestone unit="section" n="12"/>
prope iam nuntiatus est. quod interim a te publicari nolo, ne aut ad ipsum Papirium aut ad eius adfectus perveniat, nosque videamur in locum viventis consulem subrogasse.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>