His litteris acceptis omnino facere id quod iubebat noluit, videns odiosum Commodum propter mores suos, quibus rem publicam perdiderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum, et timens ne ipse pariter occideretur. Exstat denique illius contio qua, eum accepit imperium, et quidem Severi, ut quidam, voluntate firmatum, huius rei memoriam facit, cuius hoc exemplum est: Invitum me, commilitones, ductum ad imperium etiam illud probat, quod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati et Severi Augusti parendum est, quia credo sub homine optimo et viro forti posse bene rem publicam regi. Nec negari potest, 7quod etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum fuisse, ut, si quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium Albinum sibi substitueret. sed postea et filiis iam a nonio P. uidens Salmasius; umen P. odiosum Peter from Σ; om. in P. timens Salmasius; eum timens P. quam P. uoluntatis P 1. potes Π 1. quos P 1. maiusculis studens et Albini amori invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque bello oppressisse, maxime precibus uxoris adductus. denique Severus eum et consulem designavit, quod utique nisi de optimo viro non fecisset, homo in legendis magistratibus diligens. Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum scilicet et Albinorum et Ceioniorum. quae familia hodie quoque, Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta et augenda, quae per Gallienum et Gordianos plurimum crevit, hic tamen natus lare modico, patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre Aurelia Messalina, primus suis parentibus fuit. cum exceptus utero, quod contra consuetudinem puerorum, qui, cum nascuntur, solent rubere 4, esset candidissimus, Albinus est dictus, quod verum esse patris epistula ad Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designat, adfinem, quantum videtur, eorum ipsorum. epistula Ceionii Postumi ad Aelium Bassianum: Filius mihi natus est VII kal. Decembres, ita candi- illos utrosque P corr. abductus P corr. qui, cum nascuntur, solent Lessing; qui nascuntur et solent P, Peter. rubore P. esse P. ueri P. om. in P 1. dus statim toto corpore, ut linteamen, quo exceptus est, vinceret, quare susceptum eum Albanorum familiae, quae mihi tecum communis est, dedi Albini nomine imposito, fac ut rem publicam et te et nos, ut facis, diligas. Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis ac Latinis mediocriter, quod esset animi iam tum militaris et superbi, nam fertur in scholis saepissime cantasse inter puerulos Arma amens capio, nec sat rationis in armis, repetens Arma amens capio. Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta dicuntur, nam et bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus est. quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicuntur, quod, cum illi sortem de fato suo tolleret, his versibus eidem dicitur esse responsum: Hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem. et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat, ipse autem suspicabatur de Severo sibi praedictum sternet Poenos, quod Septimius Afer esset. quod P. ac latinis graecis P 1. tum Peter; inte P; inde Salmasius. superbi, nam Peter; superbiam P. quod mirandum fuit cum cornibus added in P; rej. by Peter. illi Peter 2; illis P. facto P. tumultus steteque P 1. fuit et aliud signum futuri imperii, nam cum Caesareana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius in testudineis alveis lavarentur, nato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris adlata est; quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum etiam hinc sperans, cum rarum esset, aquilas in his locis videri, in quibus natus est Albinus, septima eius die hora convivii, quod celebritati pueri deputabatur, cum ei fierent nomina, septem aquilae parvulae de nidis adlatae sunt et quasi ad iocum circa cunas pueri constitutae. nec hoc omen pater abnuit et iussit aquilas ali et diligenter curari, accessit omen, quod, eum pueri eius familiae russulis fasciolis inligarentur, quod forte lotae atque udae essent russulae fasciolae, quas mater praegnans paraverat, purpurea matris inligatus est fascea; unde illi ioco nutricis etiam Porphyrii nomen inditum est. haec atque alia signa imperii futuri fuere, quae qui volet nosse, Aelium Cordum legat, qui frivola super huius modi ominibus cuncta persequitur. testudine albeis P. diei P. eis P. ne P; Peter. et ins. by Frankfurter. inlitus P 1. Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines innotuit. egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem quartanorum et primanorum; Bithynicos exercitus eo tempore quo Avidius rebellabat fideliter tenuit, dein per Commodum ad Galliam translatus, in qua fusis gentibus Transrhenanis celebre nomen suum et apud Romanos et apud barbaros fecit, quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini utendi. quibus omnibus ille prudenter abstinuit, dicens Commodum quaerere qui aut cum eo perirent aut quos cum causa ipse posset occidere, quaesturae gratia illi facta est. qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum festino mitteretur, dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in theatro pugnas exhibuisse perhibetur. consul a Severo declaratus est eo tempore quo illum sibi paraverat cum Pescennio subrogare.