<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi012.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
His litteris acceptis omnino facere id quod iubebat noluit, videns
<note target="n12.464.2"/>
odiosum
<note target="n12.464.3"/>
Commodum propter mores suos, quibus rem publicam perdiderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum, et timens
<note target="n12.464.4"/>
ne ipse pariter occideretur.
<milestone unit="section" n="2"/>
Exstat denique illius contio qua,
<note target="n12.464.5"/>
eum accepit imperium, et quidem Severi, ut quidam, voluntate
<milestone unit="section" n="3"/>
firmatum, huius rei memoriam facit, cuius hoc exemplum est:
<q>Invitum me, commilitones, ductum ad imperium etiam illud probat, quod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati
<note target="n12.464.6"/>
et Severi Augusti parendum est, quia credo sub homine optimo et viro forti posse bene rem publicam regi.</q>
<milestone unit="section" n="4"/>
Nec negari potest, 7quod
<note target="n12.464.8"/>
etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum fuisse, ut, si quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium
<milestone unit="section" n="5"/>
Albinum sibi substitueret. sed postea et filiis iam
<note n="n12.464.1">a nonio P.</note>
<note n="n12.464.2">uidens Salmasius; umen P.</note>
<note n="n12.464.3">odiosum Peter from Σ; om. in P.</note>
<note n="n12.464.4">timens Salmasius; eum timens P. </note>
<note n="n12.464.5">quam P.</note>
<note n="n12.464.6">uoluntatis P 1.</note>
<note n="n12.464.7">potes Π 1.</note>
<note n="n12.464.8">quos P 1. </note>
<pb n="p.466"/>
maiusculis studens et Albini amori invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque bello oppressisse,
<milestone unit="section" n="6"/>
maxime precibus uxoris adductus. denique Severus eum et consulem designavit, quod utique nisi de optimo viro non fecisset, homo in legendis magistratibus diligens. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum
<milestone unit="section" n="2"/>
scilicet et Albinorum et Ceioniorum. quae familia hodie quoque, Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta et augenda, quae per Gallienum et
<milestone unit="section" n="3"/>
Gordianos plurimum crevit, hic tamen natus lare modico, patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre Aurelia Messalina,
<milestone unit="section" n="4"/>
primus suis parentibus fuit. cum exceptus utero, quod contra consuetudinem puerorum, qui, cum nascuntur, solent
<note target="n12.466.3"/>
rubere 4, esset
<note target="n12.466.5"/>
candidissimus,
<milestone unit="section" n="5"/>
Albinus est dictus, quod verum
<note target="n12.466.6"/>
esse patris epistula ad
<note target="n12.466.7"/>
Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designat, adfinem, quantum videtur, eorum ipsorum.
<milestone unit="section" n="6"/>
epistula Ceionii Postumi ad Aelium Bassianum:
<q> Filius mihi natus est VII kal. Decembres, ita candi-
<note n="n12.466.1">illos utrosque P corr.</note>
<note n="n12.466.2">abductus P corr.</note>
<note n="n12.466.3">qui, cum nascuntur, solent Lessing; qui nascuntur et solent P, Peter. </note>
<note n="n12.466.4">rubore P.</note>
<note n="n12.466.5">esse P.</note>
<note n="n12.466.6">ueri P.</note>
<note n="n12.466.7">om. in P 1. </note>
<pb n="p.468"/>
dus statim toto corpore, ut linteamen, quo
<note target="n12.468.1"/>
exceptus
<milestone unit="section" n="7"/>
est, vinceret, quare susceptum eum Albanorum familiae, quae mihi tecum communis est, dedi Albini nomine imposito, fac ut rem publicam et te et nos, ut facis, diligas.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>