<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi012.perseus-lat2"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata et
<note target="n12.486.2"/>
candore mirabili, ita
<note target="n12.486.3"/>
ut plerique putent quod ex eo nomen acceperit, voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundia gravi, furore tristissimo, in luxurie varius, nam
<note target="n12.486.4"/>
saepe adpetens
<milestone unit="section" n="2"/>
vini, frequenter abstinens, armorum sciens prorsus, ut non male sui temporis Catilina diceretur.
<note n="n12.486.1">illi Damsté; ille P, Peter.</note>
<note n="n12.486.2">et P, Peter 1; om. by Peter 2.</note>
<note n="n12.486.3">ita Petschenig, Peter 2; et P; om. by Peter 1. </note>
<note n="n12.486.4">uarius nam Peter 1; narium nam P; uarii amans Petschenig, Peter 2. </note>
<pb n="p.488"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
Non ab re esse credimus causas ostendere quibus
<milestone unit="section" n="4"/>
amorem senatus Clodius Albinus meruerit. cum Britannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatum,
<milestone unit="section" n="5"/>
processit ad milites et hac contione usus est:
<q>Si senatus populi Romani suum illud vetus haberet imperium, nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent, in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum Albinorum Postumiorum, de quibus patres vestri, qui et ipsi ab
<milestone unit="section" n="6"/>
avis suis audierant, multa didicerunt.
<note target="n12.488.1"/>
et certe Africam Romano imperio senatus adiunxit. Galliam senatus subegit et
<note target="n12.488.2"/>
Hispanias, orientalibus populis senatus dedit leges, Parthos temptavit senatus; subegisset, nisi tam avarum
<note target="n12.488.3"/>
principem Romano
<milestone unit="section" n="7"/>
exercitui fortuna rei publicae tunc dixisset.
<note target="n12.488.4"/>
Britannias Caesar subegit, certe senator, nondum tamen dictator, hic ipse Commodus quanto melior fuisset, si
<milestone unit="section" n="8"/>
timuisset senatum? et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et impurum principem damnare non timuit, cum sententiae in
<note n="n12.488.1">didicerunt P, Peter 1; tradiderunt followed by lacuna Peter 2.</note>
<note n="n12.488.2">et om. in P, added by Peter 1; senatus subegit ins. before Hispanias by Peter 2.</note>
<note n="n12.488.3">stauarum P.</note>
<note n="n12.488.4">dixisse P. </note>
<pb n="p.490"/>
eum dictae sint, qui vitae necisque potestatem atque
<milestone unit="section" n="9"/>
imperium tunc tenebat.
<note target="n12.490.1"/>
quare, commilitones, ego Caesareanum nomen, quod mi Commodus detulit, nolo.
<milestone unit="section" n="10"/>
di faxint ut ne alii quidem velint, senatus imperet, provincias dividat, senatus nos consules faciat, et quid
<note target="n12.490.2"/>
dico senatus? vos ipsi et patres vestri; eritis enim ipsi senatores.</q>
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata est. quae Commodum in Albinum exasperavit, statimquesuccessoremmisit Iunium Severum, unum ex
<milestone unit="section" n="2"/>
contubernalibus suis. senatui autem tantum placuit, ut miris adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps interempto, ita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores fuerint, ut eum sibi socium adscisceret, et
<note target="n12.490.3"/>
apud Iulianum de occidendo
<note target="n12.490.4"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
Pertinace ipsius plurimum auctoritas valuerit. ut autem hoc verum intellegatur, epistulam Commodi ad praefectos praetorii suos datam inserui, qua de occidendo Albino
<note target="n12.490.5"/>
significavit suam mentem:
<milestone unit="section" n="4"/>
<q>Aurelius Commodus suis
<note target="n12.490.6"/>
praefectis salutem, audisse vos credo, primum fictum esse quod ego meorum consilio interfectus essem, deinde contionem Clodii Albini apud milites meos habitam, qua
<note target="n12.490.7"/>
se multum senatui commendat, idque, quantum videmus,
<milestone unit="section" n="5"/>
non frustra, nam qui principem unum in re publica
<note n="n12.490.1">tenebant P.</note>
<note n="n12.490.2">quod P.</note>
<note n="n12.490.3">et ins. by Petschenig; om. in P, Peter.</note>
<note n="n12.490.4">occidendi P.</note>
<note n="n12.490.5">iuliano P.</note>
<note n="n12.490.6">suis Casaubon, Peter 1; seuerus P;
<del>Seuerus</del>
Peter 2.</note>
<note n="n12.490.7">qua Jordan; quod P. </note>
<pb n="p.492"/>
negat esse debere quique adserit a senatu oportere totam rem publicam regi, is per senatum sibi petit imperium, cavete igitur diligentissime; iam enim hominem scitis vobis militibus populoque vitandum.</q>
<milestone unit="section" n="6"/>
Has litteras cum Pertinax invenisset, in Albini odium publicare studuit.
<note target="n12.492.1"/>
quare Albinus occidendi Pertinacis Iuliano auctor fuit.
<note n="n12.492.1">publicasse tu id P. </note>
<pb n="p.494"/>
</p></div></div></body></text></TEI>