Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata et candore mirabili, ita ut plerique putent quod ex eo nomen acceperit, voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundia gravi, furore tristissimo, in luxurie varius, nam saepe adpetens vini, frequenter abstinens, armorum sciens prorsus, ut non male sui temporis Catilina diceretur. illi Damsté; ille P, Peter. et P, Peter 1; om. by Peter 2. ita Petschenig, Peter 2; et P; om. by Peter 1. uarius nam Peter 1; narium nam P; uarii amans Petschenig, Peter 2. Non ab re esse credimus causas ostendere quibus amorem senatus Clodius Albinus meruerit. cum Britannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatum, processit ad milites et hac contione usus est: Si senatus populi Romani suum illud vetus haberet imperium, nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent, in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum Albinorum Postumiorum, de quibus patres vestri, qui et ipsi ab avis suis audierant, multa didicerunt. et certe Africam Romano imperio senatus adiunxit. Galliam senatus subegit et Hispanias, orientalibus populis senatus dedit leges, Parthos temptavit senatus; subegisset, nisi tam avarum principem Romano exercitui fortuna rei publicae tunc dixisset. Britannias Caesar subegit, certe senator, nondum tamen dictator, hic ipse Commodus quanto melior fuisset, si timuisset senatum? et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et impurum principem damnare non timuit, cum sententiae in didicerunt P, Peter 1; tradiderunt followed by lacuna Peter 2. et om. in P, added by Peter 1; senatus subegit ins. before Hispanias by Peter 2. stauarum P. dixisse P. eum dictae sint, qui vitae necisque potestatem atque imperium tunc tenebat. quare, commilitones, ego Caesareanum nomen, quod mi Commodus detulit, nolo. di faxint ut ne alii quidem velint, senatus imperet, provincias dividat, senatus nos consules faciat, et quid dico senatus? vos ipsi et patres vestri; eritis enim ipsi senatores. Haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata est. quae Commodum in Albinum exasperavit, statimquesuccessoremmisit Iunium Severum, unum ex contubernalibus suis. senatui autem tantum placuit, ut miris adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps interempto, ita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores fuerint, ut eum sibi socium adscisceret, et apud Iulianum de occidendo Pertinace ipsius plurimum auctoritas valuerit. ut autem hoc verum intellegatur, epistulam Commodi ad praefectos praetorii suos datam inserui, qua de occidendo Albino significavit suam mentem: Aurelius Commodus suis praefectis salutem, audisse vos credo, primum fictum esse quod ego meorum consilio interfectus essem, deinde contionem Clodii Albini apud milites meos habitam, qua se multum senatui commendat, idque, quantum videmus, non frustra, nam qui principem unum in re publica tenebant P. quod P. et ins. by Petschenig; om. in P, Peter. occidendi P. iuliano P. suis Casaubon, Peter 1; seuerus P; Seuerus Peter 2. qua Jordan; quod P. negat esse debere quique adserit a senatu oportere totam rem publicam regi, is per senatum sibi petit imperium, cavete igitur diligentissime; iam enim hominem scitis vobis militibus populoque vitandum. Has litteras cum Pertinax invenisset, in Albini odium publicare studuit. quare Albinus occidendi Pertinacis Iuliano auctor fuit. publicasse tu id P.