et istae igitur epistulae constantem 4 virum Albinum fuisse indicant, et illud praecipue, quod ad eas civitates instaurandas quas Niger adtriverat pecuniam misit, quo facilius sibi earum accolas conciliaret. Gulosum eum Cordus, qui talia persequitur in suis voluminibus, fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit quantum ratio humana non patitur. multa Jordan; multo P. esse non P. ostentet et P 1. constantem Peter; constat eum P. fuissent P. auxerit P. oratio P 1. nam et quingentos ficus passarias, quas Graeci callistruthias vocant, ieiunum comedisse dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficedulas centum et ostrea quadringenta, vini sane parcum fuisse dicit; quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. cum suis ei numquam convenit vel propter vinolentiam, ut dicit Severus, vel propter morum acrimoniam. uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem, nam saepe etiam ordinarios centuriones, ubi causae qualitas non postulabat, iri crucem sustulit, verberavit certe virgis saepissime neque umquam delictis pepercit, in vestitu nitidissimus fuit, in convivio sordidissimus et soli studens copiae, mulierarius inter primos amatores, aversae Veneris semper ignarus et talium persecutor, agri colendi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit, Milesias nonnulli eiusdem esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae sint. A senatu tantum amatus est quantum nemo principum, in odium speciatim Severi, quem vehemen- ei Mommsen; et P. postulabit P 1. ter ob crudelitatem oderant senatores, denique victo eo plurimi senatores a Severo interfecti sunt, qui eius partium vel vere fuerant vel esse videbantur, denique cum apud Lugdunum eundem interfecisset, statim litteras requiri iussit, ut inveniret vel ad quos ipse scripsisset, vel qui ad eum rescripsissent, omnesque illos quorum epistulas repperit hostes iudicari a senatu fecit; nec his pepercit, sed et ipsos interemit et bona eorum proposuit atque in aerarium publicum rettulit. Exstat epistula Severi, quae ostendit animum suum, missa ad senatum, cuius hoc exemplum est: Nihil mihi gravius potest evenire, patres conscripti, quam ut vestrum iudicium Albinus haberet potius quam Severus, ego frumenta rei publicae detuli, ego multa bella pro re publica gessi, ego populo Romano tantum olei detuli quantum rerum natura vix habuit, ego interfecto Pescennio Nigro vos a malis tyrannicis liberavi, magnam sane mihi reddidistis vicem, magnam gratiam; unum ex Afris et quidem Hadrumetinis, fingentem quod de Ceioniorum stemmate sanguinem duceret, usque adeo extulistis, ut eum principem habere velletis me principe, salvis liberis meis. defuitne quaeso tanto senatu quem amare deberetis, qui vos amaret? huius fratrem honoribus extulistis, ab hoc consulatus, ab hoc praeturas, ab hoc speratis cuiusvis magistratus insignia. speratis P, Peter 1; sperastis Peter 2. non eam gratiam mihi redditis quam maiores vestri contra Pisonianam factionem, quam item pro Traiano, quam nuper contra Avidium Cassium praestiterunt; fictum illum et ad omnia mendaciorum genera paratum, qui nobilitatem quoque mentitus est, mihi praeposuistis. quin etiam audiendus in senatu fuit Statilius Corfulenus, qui honores Albino et eius fratri decernendos ducebat, cui hoc superfuit, ut de me illi decerneret homo nobilis et triumphum, maior fuit dolor, quod illum pro litterato laudandum plerique duxistis, cum ille neniis quibusdam anilibus occupatus inter Milesias Punicas Apulei sui et ludicra litteraria consenesceret. hinc apparet quanta severitate factionem vel Pescennianam vel Clodianam vindicaverit. quae quidem omnia in vita eius posita sunt. quae qui diligentius scire velit, legat Marium Maximum de Latinis scriptoribus, de Graecis scriptoribus Herodianum, qui ad fidem pleraque dixerunt. Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata et candore mirabili, ita ut plerique putent quod ex eo nomen acceperit, voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundia gravi, furore tristissimo, in luxurie varius, nam saepe adpetens vini, frequenter abstinens, armorum sciens prorsus, ut non male sui temporis Catilina diceretur. illi Damsté; ille P, Peter. et P, Peter 1; om. by Peter 2. ita Petschenig, Peter 2; et P; om. by Peter 1. uarius nam Peter 1; narium nam P; uarii amans Petschenig, Peter 2. Non ab re esse credimus causas ostendere quibus amorem senatus Clodius Albinus meruerit. cum Britannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatum, processit ad milites et hac contione usus est: Si senatus populi Romani suum illud vetus haberet imperium, nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent, in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum Albinorum Postumiorum, de quibus patres vestri, qui et ipsi ab avis suis audierant, multa didicerunt. et certe Africam Romano imperio senatus adiunxit. Galliam senatus subegit et Hispanias, orientalibus populis senatus dedit leges, Parthos temptavit senatus; subegisset, nisi tam avarum principem Romano exercitui fortuna rei publicae tunc dixisset. Britannias Caesar subegit, certe senator, nondum tamen dictator, hic ipse Commodus quanto melior fuisset, si timuisset senatum? et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et impurum principem damnare non timuit, cum sententiae in didicerunt P, Peter 1; tradiderunt followed by lacuna Peter 2. et om. in P, added by Peter 1; senatus subegit ins. before Hispanias by Peter 2. stauarum P. dixisse P. eum dictae sint, qui vitae necisque potestatem atque imperium tunc tenebat. quare, commilitones, ego Caesareanum nomen, quod mi Commodus detulit, nolo. di faxint ut ne alii quidem velint, senatus imperet, provincias dividat, senatus nos consules faciat, et quid dico senatus? vos ipsi et patres vestri; eritis enim ipsi senatores. Haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata est. quae Commodum in Albinum exasperavit, statimquesuccessoremmisit Iunium Severum, unum ex contubernalibus suis. senatui autem tantum placuit, ut miris adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps interempto, ita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores fuerint, ut eum sibi socium adscisceret, et apud Iulianum de occidendo Pertinace ipsius plurimum auctoritas valuerit. ut autem hoc verum intellegatur, epistulam Commodi ad praefectos praetorii suos datam inserui, qua de occidendo Albino significavit suam mentem: Aurelius Commodus suis praefectis salutem, audisse vos credo, primum fictum esse quod ego meorum consilio interfectus essem, deinde contionem Clodii Albini apud milites meos habitam, qua se multum senatui commendat, idque, quantum videmus, non frustra, nam qui principem unum in re publica tenebant P. quod P. et ins. by Petschenig; om. in P, Peter. occidendi P. iuliano P. suis Casaubon, Peter 1; seuerus P; Seuerus Peter 2. qua Jordan; quod P. negat esse debere quique adserit a senatu oportere totam rem publicam regi, is per senatum sibi petit imperium, cavete igitur diligentissime; iam enim hominem scitis vobis militibus populoque vitandum. Has litteras cum Pertinax invenisset, in Albini odium publicare studuit. quare Albinus occidendi Pertinacis Iuliano auctor fuit. publicasse tu id P.