et istae igitur epistulae constantem 4 virum Albinum fuisse indicant, et illud praecipue, quod ad eas civitates instaurandas quas Niger adtriverat pecuniam misit, quo facilius sibi earum accolas conciliaret. Gulosum eum Cordus, qui talia persequitur in suis voluminibus, fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit quantum ratio humana non patitur. multa Jordan; multo P. esse non P. ostentet et P 1. constantem Peter; constat eum P. fuissent P. auxerit P. oratio P 1. nam et quingentos ficus passarias, quas Graeci callistruthias vocant, ieiunum comedisse dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficedulas centum et ostrea quadringenta, vini sane parcum fuisse dicit; quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. cum suis ei numquam convenit vel propter vinolentiam, ut dicit Severus, vel propter morum acrimoniam. uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem, nam saepe etiam ordinarios centuriones, ubi causae qualitas non postulabat, iri crucem sustulit, verberavit certe virgis saepissime neque umquam delictis pepercit, in vestitu nitidissimus fuit, in convivio sordidissimus et soli studens copiae, mulierarius inter primos amatores, aversae Veneris semper ignarus et talium persecutor, agri colendi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit, Milesias nonnulli eiusdem esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae sint. A senatu tantum amatus est quantum nemo principum, in odium speciatim Severi, quem vehemen- ei Mommsen; et P. postulabit P 1. ter ob crudelitatem oderant senatores, denique victo eo plurimi senatores a Severo interfecti sunt, qui eius partium vel vere fuerant vel esse videbantur, denique cum apud Lugdunum eundem interfecisset, statim litteras requiri iussit, ut inveniret vel ad quos ipse scripsisset, vel qui ad eum rescripsissent, omnesque illos quorum epistulas repperit hostes iudicari a senatu fecit; nec his pepercit, sed et ipsos interemit et bona eorum proposuit atque in aerarium publicum rettulit. Exstat epistula Severi, quae ostendit animum suum, missa ad senatum, cuius hoc exemplum est: Nihil mihi gravius potest evenire, patres conscripti, quam ut vestrum iudicium Albinus haberet potius quam Severus, ego frumenta rei publicae detuli, ego multa bella pro re publica gessi, ego populo Romano tantum olei detuli quantum rerum natura vix habuit, ego interfecto Pescennio Nigro vos a malis tyrannicis liberavi, magnam sane mihi reddidistis vicem, magnam gratiam; unum ex Afris et quidem Hadrumetinis, fingentem quod de Ceioniorum stemmate sanguinem duceret, usque adeo extulistis, ut eum principem habere velletis me principe, salvis liberis meis. defuitne quaeso tanto senatu quem amare deberetis, qui vos amaret? huius fratrem honoribus extulistis, ab hoc consulatus, ab hoc praeturas, ab hoc speratis cuiusvis magistratus insignia. speratis P, Peter 1; sperastis Peter 2. non eam gratiam mihi redditis quam maiores vestri contra Pisonianam factionem, quam item pro Traiano, quam nuper contra Avidium Cassium praestiterunt; fictum illum et ad omnia mendaciorum genera paratum, qui nobilitatem quoque mentitus est, mihi praeposuistis. quin etiam audiendus in senatu fuit Statilius Corfulenus, qui honores Albino et eius fratri decernendos ducebat, cui hoc superfuit, ut de me illi decerneret homo nobilis et triumphum, maior fuit dolor, quod illum pro litterato laudandum plerique duxistis, cum ille neniis quibusdam anilibus occupatus inter Milesias Punicas Apulei sui et ludicra litteraria consenesceret. hinc apparet quanta severitate factionem vel Pescennianam vel Clodianam vindicaverit. quae quidem omnia in vita eius posita sunt. quae qui diligentius scire velit, legat Marium Maximum de Latinis scriptoribus, de Graecis scriptoribus Herodianum, qui ad fidem pleraque dixerunt.