<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi012.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Uno eodemque prope tempore post Pertinacem, qui auctore Albino interemptus est, Iulianus a senatu Romae, Septimius Severus ab exercitu in Illyrico, Pescennius Niger in Oriente, Clodius Albinus
<milestone unit="section" n="2"/>
in Gallia imperatores appellati, et Clodium quidem Herodianus dicit Severi
<note target="n12.460.4"/>
Caesarem fuisse, sed cum alter alterum indignaretur imperare, nec Galli ferre possent aut Germaniciani
<note target="n12.460.5"/>
exercitus quod et ipsi suum specialem principem haberent, undique cuncta turbata sunt.
<milestone unit="section" n="3"/>
Fuit autem Clodius Albinus familia nobili,
<milestone unit="section" n="4"/>
Hadrumetinus tamen ex Africa, quare sortem illam, qua
<note target="n12.460.6"/>
Severum laudatum in Pescennii vita diximus, ad
<note n="n12.460.1">auctor P.</note>
<note n="n12.460.2">Illyrico Erasmus; syria P.</note>
<note n="n12.460.3">clodius P.</note>
<note n="n12.460.4">seuerum P.</note>
<note n="n12.460.5">Germaniciani Salmasius; germaniani P.</note>
<note n="n12.460.6">quae P. </note>
<pb n="p.462"/>
se trahebat, nolens intellegi
<q>Pessimus Albus,</q>
quod eodem versu continebatur quo et Severi laus et
<milestone unit="section" n="5"/>
adprobatio Nigri Pescennii. sed priusquam vel de vita eius vel de morte dissero, etiam hoc dicendum est quod eum nobilem fecit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Nam ad hunc eundem quondam Commodus tum cum successorem Albino daret, litteras dederat, quibus iusserat ut Caesar esset, exemplum indidi:
<milestone unit="section" n="2"/>
<q>Imperator Commodus Clodio Albino, alias ad te publice de successione atque honore tuo misi, sed hanc familiarem et domesticam, omnem, ut vides, manu mea scriptam, qua tibi do facultatem, ut, si necessitas fuerit, ad milites prodeas et tibi Caesareanum
<milestone unit="section" n="3"/>
nomen adsumas, audio enim et Septimium Severum et Nonium Murcum male de me apud milites loqui, ut sibi parent stationis Augustae procurationem,
<milestone unit="section" n="4"/>
habebis praeterea, cum id feceris, dandi stipendii usque ad tres aureos liberam potestatem, quia et super hoc ad procuratores meos litteras misi, quas ipse signatas excipies signo Amazonio et, cum opus fuerit, rationalibus dabis, ne te non audiant,
<milestone unit="section" n="5"/>
cum de aerario volueris imperare, sane ut tibi insigne aliquod
<note target="n12.462.3"/>
imperialis maiestatis adiciam,
<note target="n12.462.4"/>
habebis utendi coccini pallii facultatem in praesenti
<note target="n12.462.5"/>
et ad me,
<note n="n12.462.1">Albus Jordan; albinus P.</note>
<note n="n12.462.2">tum cum Peter; cum eum P.</note>
<note n="n12.462.3">aliquid P 1.</note>
<note n="n12.462.4">adiciam Peter; accedam P.</note>
<note n="n12.462.5">in praesenti Damsté; me praesentem P; impraesentiarum P 2. </note>
<pb n="p.464"/>
et cum mecum fueris, habiturus et purpuram sed sine auro, quia ita et proavus meus Verus, qui puer vita functus est, ab Hadriano, qui eum adoptavit, accepit.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>