<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi011.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Haec sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae de Pescennio didicimus ex pluribus libris, non enim facile, ut in principio libri diximus, quisquam
<note n="n11.448.1">illis P. </note>
<pb n="p.450"/>
vitas eorum mittit in libros, qui aut principes in re publica non fuerunt aut a senatu appellati non sunt imperatores, aut occisi citius ad famam venire nequiverunt.
<milestone unit="section" n="2"/>
inde quod latet Vindex, quod Piso nescitur, quod omnes illi qui aut tantum adoptati sunt aut a militibus imperatores appellati, ut sub Domitiano Antonius, aut cito interempti vitam cum
<milestone unit="section" n="3"/>
imperii usurpatione posuerunt, sequitur nunc ut de Clodio Albino dicam, qui quasi socius huius habetur, quod et pariter contra Severum rebellarunt et ab eodem victi atque occisi sunt. de quo ipso neque
<milestone unit="section" n="4"/>
satis clara exstant, quia eadem fortuna illius fuit quae Pescennii, etiamsi vita satis dispar.
<milestone unit="section" n="5"/>
Ac ne quid ex iis quae ad Pescennium pertinent praeterisse videamur, licet aliis libris cognosci possint, de hoc Septimio Severo vates dixerunt quod neque vivus neque mortuus in potestatem Severi venturus
<milestone unit="section" n="6"/>
esset, sed iuxta aquas illi pereundum esset, quod quidam dicunt ipsum Severum de mathesi, qua callebat, dixisse, nec abfuit responsis veritas, cum ille inventus sit iuxta paludem semivivus. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic tantae fuit severitatis, ut, cum milites quosdam in cauco argenteo expeditionis tempore
<note n="n11.450.1">quidem P.</note>
<note n="n11.450.2">adfuit P. </note>
<pb n="p.452"/>
bibere vidisset, iusserit omne argentum summoveri de usu expeditionali, addito eo ut ligneis vasis uterentur. quod. quidem illi odium militare concitavit.
<milestone unit="section" n="2"/>
dicebat enim posse fieri, ut sarcinae militares in potestatem hostium venirent, nec se barbarae nationes argento nostro gloriosiores facerent, cum alia minus
<milestone unit="section" n="3"/>
apta hosticam viderentur ad gloriam, idem iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed aceto
<milestone unit="section" n="4"/>
universos esse contentos, idem pistores sequi expeditionem prohibuit, bucellato iubens milites et
<milestone unit="section" n="5"/>
omnes contentos esse. idem ob unius gallinacei direptionem decem commanipulones, qui raptum ab uno comederant, securi percuti iussit; et fecisset, nisi ab omni exercitu prope usque ad metum seditionis
<milestone unit="section" n="6"/>
esset rogatus, et cum pepercisset, iussit ut denorum gallinaceorum pretia provinciali redderent decem, qui simul furto convixerant, addito eo ut tota in expeditione in commanipulatione nemo focum faceret, ne umquam recens coctum cibum sumerent, sed pane ac frigida vescerentur, adpositis speculatoribus,
<milestone unit="section" n="7"/>
qui id curarent. idem iussit, ne zona milites ad bellum ituri aureos vel argenteos nummos portarent, sed publice commendarent, recepturi post proelia
<note n="n11.452.1">item P. </note>
<pb n="p.454"/>
quod dederant, addens liberis eorum et uxoribus heredibus certe reddendum, cui
<note target="n11.454.1"/>
venisset, ne ad hostes aliquid praedae perveniret, si quid forte adversi
<milestone unit="section" n="8"/>
fortuna fecisset, sed haec omnia, ut se habuerat Commodi temporum dissolutio, adversa eidem fuere,
<milestone unit="section" n="9"/>
denique etiamsi nemo fuit, qui suis temporibus dux severior videretur, ad perniciem
<note target="n11.454.2"/>
illi magis vivo
<note target="n11.454.8"/>
quam mortuo, ubi et invidia et odium deposita erant, talia exempla valuerunt. </p></div></div></body></text></TEI>