<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi011.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
potuisset, si cum eo esse voluisset, sed deceptus est consiliis scaevis
<note target="n11.444.1"/>
Aureliani, qui filias suas eius filiis despondens persistere eum fecit in imperio.
<milestone unit="section" n="2"/>
Hic tantae fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum deinde ad Commodum scriberet, cum videret provincias facili administrationum mutatione subverti, primum ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi vel legato vel proconsuli, quod prius deponerent potestatem quam scirent administrare.
<milestone unit="section" n="3"/>
deinde ne novi ad regendam rem publicam accederent praeter militares administrationes intimavit, ut assessores in quibus provinciis adsedissent, in his
<milestone unit="section" n="4"/>
administrarent. quod postea Severus et deinceps multi tenuerunt, ut probant Pauli et Ulpiani praefecturae, qui Papiniano in consilio fuerunt ac postea, cum unus ad memoriam, alter ad libellos paruisset,
<note n="n11.444.1">scaenis Salmasius; sceui P. </note>
<pb n="p.446"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
statim praefecti facti sunt. huius etiam illud fuit, ut nemo adsideret in sua provincia, nemo administraret
<milestone unit="section" n="6"/>
nisi Romae Romanus, hoc est oriundus urbe. addidit praeterea consiliariis salaria, ne eos gravarent quibus adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere.
<milestone unit="section" n="7"/>
hic erga milites tanta fuit censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei vinum peterent, responderit
<q>Nilum habetis et vinum quaeritis?</q>
; si quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae
<milestone unit="section" n="8"/>
vina non quaerant, idem tumultuantibus iis qui a Saracenis victi fuerant et dicentibus,
<q>Vinum non accepimus, pugnare non possumus,</q>
<q>Erubescite,</q>
<milestone unit="section" n="9"/>
inquit,
<q>illi qui vos vincunt aquam bibunt .</q>
idem Palaestinis rogantibus ut eorum censitio levaretur idcirco quod esset gravata respondit:
<q>Vos terras vestras levari censitione vultis; ego vero etiam aerem vestrum censere vellem.</q>
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Denique Delphici Apollinis vates in motu rei publicae maximo, cum nuntiaretur tres esse imperatores, Severum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium Albinum, consultus quem expediret rei publicae imperare, versum Graecum huiusmodi fudisse dicitur:
<q> Optimus est Fuscus, bonus Afer, pessimus Albus.</q>
<note n="n11.446.1">immo P. </note>
<pb n="p.448"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
ex quo intellectum Fuscum Nigrum appellatum vaticinatione, Severum Afrum, Album vero Albinum dictum.
<milestone unit="section" n="3"/>
nee defuit alia curiositas, qua requisitum est qui esset obtenturus rem publicam, ad quod ille respondit alium versum talem:
<q> Fundetur sanguis Albi Nigrique animantis, imperium mundi Poena reget urbe profectus.</q>
<milestone unit="section" n="4"/>
item, cum quaesitum esset quis illi successurus esset, respondisse itidem Graeco versu dicitur:
<q> Cui dederint superi nomen habere Pii.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
quod omnino intellectum non est nisi cum Bassianus Antonini, quod verum signum Pii fuit, nomen accepit.
<milestone unit="section" n="6"/>
item cum quaereretur quamdiu imperaturus esset, respondisse Graece dicitur:
<q> Bis denis Italum conscendit navibus aequor, si tamen una ratis transiliet pelagus.</q>
ex quo intellectum Severum viginti annos expleturum. </p></div></div></body></text></TEI>