<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi011.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
fuerit, si Severo credimus, fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus, moribus turpis, aetatis provectae, eum in imperium invasit, ex quo cupiditates eius
<note n="n11.438.1">se seuerus P. </note>
<pb n="p.440"/>
incusat, proinde quasi Severus minor ad imperium venerit, qui annos suos contrahit, cum decem et octo annis imperavit et octogensimo nono periit.
<milestone unit="section" n="2"/>
Sane Severus Heraclitum ad obtinendam Bithyniam misit, Fulvium autem ad occupandos adultos Nigri
<milestone unit="section" n="3"/>
filios, nec tamen in senatum quicquam de Nigro Severus dixit, cum iam audisset de eius imperio, ipse autem proficisceretur ad componendum orientis
<milestone unit="section" n="4"/>
statum, tantum sane illud fecit proficiscens, ut legiones ad Africam mitteret, ne eam Pescennius occuparet et fame populum Romanum perurgueret.
<milestone unit="section" n="5"/>
videbatur autem id facere posse per Libyam Aegyptumque vicinas Africae, difficili licet itinere ac
<milestone unit="section" n="6"/>
navigatione. et Pescennius quidem veniente ad orientem Severo Graeciam, Thracias, Macedoniam, interfectis multis inlustribus viris tenebat, ad participatum
<milestone unit="section" n="7"/>
imperii Severum vocans, a quo, causa eorum quos occiderat, cum Aemiliano hostis est appellatus, dein a ducibus Severi per Aemilianum pugnans victus
<milestone unit="section" n="8"/>
est. et cum illi tutum exsilium promitteret, si ab armis recederet, persistens iterum pugnavit et victus est atque apud Cyzicum circa paludem fugiens sauciatus, et sic ad Severum adductus atque statim
<note n="n11.440.1">tantum sane illud P; Tantum sane ille Damsté; statum tantum, sane illud Peter 1; statum nutantem, sane illud Petschenig, Peter 2.</note>
<note n="n11.440.2">uidebatur Peter; et uidebatur P. </note>
<pb n="p.442"/>
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
mortuus, huius caput circumlatum pilo Romam missum, filii occisi, necata uxor, patrimonium publicatum,
<milestone unit="section" n="2"/>
familia omnis exstincta, sed haec omnia, postquam de Albini rebellione cognitum est, facta sunt; nam prius et filios Nigri et matrem in exsilium
<milestone unit="section" n="3"/>
miserat, sed exarsit secundo civili bello, immo iam
<milestone unit="section" n="4"/>
tertio, et factus est durior; tune cum innumeros senatores interemit Severus et ab aliis Sullae Punici, ab aliis Marii nomen accepit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Fuit statura prolixa, forma decorus, capillo in verticem ad gratiam reflexo, vocis canorae, ita ut in campo loquens per mille passus audiretur, nisi ventus adversaretur, oris verecundi et semper rubidi, cervice adeo nigra, ut, quem ad modum multi dicunt, ab ea
<milestone unit="section" n="6"/>
Nigri nomen acceperit, cetera corporis parte candidus et magis pinguis, vini avidus, cibi parcus, rei veneriae
<milestone unit="section" n="7"/>
nisi ad creandos liberos prorsus ignarus, denique etiam sacra quaedam in Gallia, quae semper
<note target="n11.442.1"/>
castissimis decernunt consensu publico celebranda, suscepit.
<milestone unit="section" n="8"/>
hunc in Commodianis hortis in porticu curva pictum de musivo inter Commodi amicissimos videmus sacra
<milestone unit="section" n="9"/>
Isidis ferentem; quibus Commodus adeo deditus fuit, ut et caput raderet et Anubin portaret et omnis pausas expleret.
<note n="n11.442.1">quae semper Editor; qua se P; † qua se Peter.</note>
<note n="n11.442.2">musio P, Peter. pausas Gruter; paucas P. </note>
<pb n="p.444"/>
<milestone unit="section" n="10"/>
Fuit ergo miles optimus, tribunus singularis, dux praecipuus, legatus severissimus, consul insignis, vir domi forisque conspicuus, imperator infelix; usui denique rei publicae sub Severo, homine tetrico, esse </p></div></div></body></text></TEI>