<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi011.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Rarum atque difficile est ut, quos tyrannos aliorum victoria fecerit, bene mittantur in litteras, atque ideo vix omnia de his plene in monumentis atque annalibus
<milestone unit="section" n="2"/>
habentur, primum enim, quae magna sunt in eorum honorem ab scriptoribus depravantur, deinde alia supprimuntur, postremo non magna diligentia in eorum genere ac vita requiritur, cum satis sit audaciam eorum et bellum, in quo victi fuerint, ac poenam proferre.
<milestone unit="section" n="3"/>
Pescennius ergo Niger, ut alii tradunt, modicis parentibus, ut alii, nobilibus fuisse dicitur, patre Annio Fusco, matre Lampridia, avo curatore Aquini, ex quo
<note target="n11.430.2"/>
familia originem ducebat; quod quidem dubium
<milestone unit="section" n="4"/>
etiam nunc habetur. hic eruditus mediocriter litteris,
<note target="n11.430.3"/>
moribus ferox, divitiis inmodicus, vita parcus.
<milestone unit="section" n="5"/>
libidinis effrenatae ad omne genus cupiditatum. or-
<note n="n11.430.1">quod P.</note>
<note n="n11.430.2">quo Closs; qua P, Peter. </note>
<note n="n11.430.3">Litteris Peter from Σ; om. in P. </note>
<pb n="p.432"/>
dines diu duxit multisque ducatibus pervenit, ut exercitus Syriacos iussu Commodi regeret, suffragio maxime athletae qui Commodum strangulavit, ut omnia tunc fiebant. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Is postquam comperit occisum Commodum, Iulianum imperatorem appellatum eundemque iussu Severi et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sumpsisse nomen et ius imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat, appellatus est imperator, ut quidam dicunt, magis in Iuliani odium quam in aemulationem
<milestone unit="section" n="2"/>
Severi. huic ob detestationem Iuliam primis imperii diebus ita Romae fautum est, a senatoribus dumtaxat, qui et Severum oderant, ut inter lapidationes exsecrationesque omnium illi feliciter optaretur,
<q> illum principem superi et illum Augustum</q>
populus
<milestone unit="section" n="3"/>
adclamaret. Iulianum autem oderant populares, quod Pertinacem milites occidissent et illum imperatorem adversa populi voluntate appellassent. denique
<milestone unit="section" n="4"/>
ingentes ob hoc seditiones fuerunt, ad occidendum autem Nigrum primipilarem Iulianus miserat, stulte ad eum qui haberet exercitus et se tueri posset; proinde quasi qualis libet imperator a primipilario
<note n="n11.432.1">et ius Salmasius, Lenze; eius P; eius del. by Peter. </note>
<note n="n11.432.2">om. in P.</note>
<note n="n11.432.3">seueri P. </note>
<pb n="p.434"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
posset occidi, eadem autem dementia etiam Severo
<milestone unit="section" n="6"/>
iam principi Iulianus successorem miserat, denique etiam Aquilium centurionem notum caedibus ducum miserat, quasi imperator tantus a centurione posset
<milestone unit="section" n="7"/>
occidi, par denique insania fuit, quod cum Severo ex interdicto de imperio egisse fertur, ut iure videretur principatum praevenisse. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et de Pescennio Nigro iudicium populi ex eo apparuit, quod, cum ludos circenses Iulianus Romae daret, et indiscrete subsellia Circi Maximi repleta essent, ingentique iniuria populi adfectus esset, per omnes uno consensu Pescennius Niger ad tutelam urbis est expetitus, odio, ut diximus, Iuliani et amore
<milestone unit="section" n="2"/>
occisi Pertinacis; cum quidem Iulianus dixisse fertur neque sibi neque Pescennio longum imperium deberi, sed Severo, qui magis esset odio habendus a senatoribus, militibus, provincialibus, popularibus. quod probavit rei eventus.
<milestone unit="section" n="3"/>
Et Pescennius quidem Severo eo tempore quo Lugdunensem provinciam regebat amicissimus fuit;
<milestone unit="section" n="4"/>
nam ipse missus erat ad comprehendendos desertores,
<milestone unit="section" n="5"/>
qui innumeri Gallias tunc vexabant, in quo officio quod se honeste gessit, iucundissimus fuit Severo, ita ut de eo ad Commodum Septimius referret, adserens
<milestone unit="section" n="6"/>
necessarium rei publicae virum, et revera in re
<note n="n11.434.1">se subsellia P.</note>
<note n="n11.434.2">populi Kellerbauer; populus P, Peter. </note>
<pb n="p.436"/>
militari vehemens fuit. numquam sub eo miles provinciali
<milestone unit="section" n="7"/>
lignum, oleum, operam extorsit. ipse a milite nihil accepit, cum tribunatus ageret, nihil accipi
<milestone unit="section" n="8"/>
passus est. nam et imperator iam
<note target="n11.436.1"/>
tribunos duos, quos constitit stellaturas accepisse, lapidibus obrui ab auxiliaribus iussit.
<milestone unit="section" n="9"/>
Exstat epistula Severi, qua scribit ad Ragonium Celsum Gallias regentem:
<q>Miserum est ut imitari eius disciplinam militarem non possimus
<note target="n11.436.2"/>
quem per
<milestone unit="section" n="10"/>
bellum vicimus, milites tui vagantur, tribuni medio die lavant, pro tricliniis popinas habent, pro cubiculis meritoria; saltant, bibunt,
<note target="n11.436.3"/>
cantant, et mensuras conviviorum hoc vocant cum sine mensura potarunt.
<note target="n11.436.4"/>
<milestone unit="section" n="11"/>
haec, si ulla vena
<note target="n11.436.5"/>
paternae disciplinae viveret, fierent? emenda igitur primum tribunos, deinde militem, quem, quamdiu timuerit, tamdiu tenebis.
<note target="n11.436.6"/>
<milestone unit="section" n="12"/>
sed scias idque de Nigro, militem timere non posse, nisi integri fuerint tribuni et duces militum.</q>
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
haec de Pescennio Severus Augustus. De hoc
<note target="n11.436.7"/>
adhuc milite Marcus Antoninus ad Cornelium Balbum:
<q>Pescennium mihi laudas, agnosco; nam et decessor tuus eum manu strenuum, vita
<note n="n11.436.1">imperator iam P corr., Peter; imperatorium P 1.</note>
<note n="n11.436.2">possumus P.</note>
<note n="n11.436.3">uiuent P.</note>
<note n="n11.436.4">hoc uocant cum s. m. potarunt Editor; uocant cum hoc s. m. potare P; uocant illi hoc s. m. potare Peter.</note>
<note n="n11.436.5">uana P.</note>
<note n="n11.436.6">timuerit
<gap reason="omitted"/>
tenebis Petschenig, cf. Hohl, Klio, xiii., p. 143; timueris
<gap reason="omitted"/>
timebis P;
<add>non</add>
timueris t. timeberis Peter.</note>
<note n="n11.436.7">de hoc om. in P. </note>
<pb n="p.438"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
gravem, et iam tum plus quam militem dixit, itaque misi litteras recitandas ad signa, quibus eum trecentis Armeniis et centum Sarmatis et mille nostris praeesse
<milestone unit="section" n="3"/>
iussi, tuum est ostendere hominem non ambitione, quod nostris non convenit moribus, sed virtute venisse ad eum locum quem avus meus Hadrianus, quem Traianus proavus non nisi exploratissimis dabat.</q>
<milestone unit="section" n="4"/>
De hoc eodem Commodus:
<q>Pescennium fortem virum novi et ei tribunatus iam duos dedi; ducatum mox dabo, ubi per senectutem Aelius Corduenus rem
<milestone unit="section" n="5"/>
publicam recusaverit .</q>
haec de eo iudicia omnium fuerunt, sed et Severus ipse saepe dixit ignoturum se Pescennio, nisi perseveraret.
<milestone unit="section" n="6"/>
A Commodo denique Pescennius consul declaratus Severo praepositus est, et quidem irato, quod primipilaribus commendantibus consulatum Niger mereretur.
<milestone unit="section" n="7"/>
in vita sua Severus dicit se, priusquam filii sui id aetatis haberent ut imperare possent, aegrotantem id in animo habuisse, ut, si quid forte sibi accidisset, Niger Pescennius eodem et Clodius Albinus succederent, qui ambo Severo gravissimi hostes exstiterunt.
<milestone unit="section" n="8"/>
unde apparet, quod etiam Severi de Pescennio iudicium </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
fuerit, si Severo credimus, fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus, moribus turpis, aetatis provectae, eum in imperium invasit, ex quo cupiditates eius
<note n="n11.438.1">se seuerus P. </note>
<pb n="p.440"/>
incusat, proinde quasi Severus minor ad imperium venerit, qui annos suos contrahit, cum decem et octo annis imperavit et octogensimo nono periit.
<milestone unit="section" n="2"/>
Sane Severus Heraclitum ad obtinendam Bithyniam misit, Fulvium autem ad occupandos adultos Nigri
<milestone unit="section" n="3"/>
filios, nec tamen in senatum quicquam de Nigro Severus dixit, cum iam audisset de eius imperio, ipse autem proficisceretur ad componendum orientis
<milestone unit="section" n="4"/>
statum, tantum sane illud fecit proficiscens, ut legiones ad Africam mitteret, ne eam Pescennius occuparet et fame populum Romanum perurgueret.
<milestone unit="section" n="5"/>
videbatur autem id facere posse per Libyam Aegyptumque vicinas Africae, difficili licet itinere ac
<milestone unit="section" n="6"/>
navigatione. et Pescennius quidem veniente ad orientem Severo Graeciam, Thracias, Macedoniam, interfectis multis inlustribus viris tenebat, ad participatum
<milestone unit="section" n="7"/>
imperii Severum vocans, a quo, causa eorum quos occiderat, cum Aemiliano hostis est appellatus, dein a ducibus Severi per Aemilianum pugnans victus
<milestone unit="section" n="8"/>
est. et cum illi tutum exsilium promitteret, si ab armis recederet, persistens iterum pugnavit et victus est atque apud Cyzicum circa paludem fugiens sauciatus, et sic ad Severum adductus atque statim
<note n="n11.440.1">tantum sane illud P; Tantum sane ille Damsté; statum tantum, sane illud Peter 1; statum nutantem, sane illud Petschenig, Peter 2.</note>
<note n="n11.440.2">uidebatur Peter; et uidebatur P. </note>
<pb n="p.442"/>
</p></div></div></body></text></TEI>