Rarum atque difficile est ut, quos tyrannos aliorum victoria fecerit, bene mittantur in litteras, atque ideo vix omnia de his plene in monumentis atque annalibus habentur, primum enim, quae magna sunt in eorum honorem ab scriptoribus depravantur, deinde alia supprimuntur, postremo non magna diligentia in eorum genere ac vita requiritur, cum satis sit audaciam eorum et bellum, in quo victi fuerint, ac poenam proferre. Pescennius ergo Niger, ut alii tradunt, modicis parentibus, ut alii, nobilibus fuisse dicitur, patre Annio Fusco, matre Lampridia, avo curatore Aquini, ex quo familia originem ducebat; quod quidem dubium etiam nunc habetur. hic eruditus mediocriter litteris, moribus ferox, divitiis inmodicus, vita parcus. libidinis effrenatae ad omne genus cupiditatum. or- quod P. quo Closs; qua P, Peter. Litteris Peter from Σ; om. in P. dines diu duxit multisque ducatibus pervenit, ut exercitus Syriacos iussu Commodi regeret, suffragio maxime athletae qui Commodum strangulavit, ut omnia tunc fiebant. Is postquam comperit occisum Commodum, Iulianum imperatorem appellatum eundemque iussu Severi et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sumpsisse nomen et ius imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat, appellatus est imperator, ut quidam dicunt, magis in Iuliani odium quam in aemulationem Severi. huic ob detestationem Iuliam primis imperii diebus ita Romae fautum est, a senatoribus dumtaxat, qui et Severum oderant, ut inter lapidationes exsecrationesque omnium illi feliciter optaretur, illum principem superi et illum Augustum populus adclamaret. Iulianum autem oderant populares, quod Pertinacem milites occidissent et illum imperatorem adversa populi voluntate appellassent. denique ingentes ob hoc seditiones fuerunt, ad occidendum autem Nigrum primipilarem Iulianus miserat, stulte ad eum qui haberet exercitus et se tueri posset; proinde quasi qualis libet imperator a primipilario et ius Salmasius, Lenze; eius P; eius del. by Peter. om. in P. seueri P. posset occidi, eadem autem dementia etiam Severo iam principi Iulianus successorem miserat, denique etiam Aquilium centurionem notum caedibus ducum miserat, quasi imperator tantus a centurione posset occidi, par denique insania fuit, quod cum Severo ex interdicto de imperio egisse fertur, ut iure videretur principatum praevenisse. Et de Pescennio Nigro iudicium populi ex eo apparuit, quod, cum ludos circenses Iulianus Romae daret, et indiscrete subsellia Circi Maximi repleta essent, ingentique iniuria populi adfectus esset, per omnes uno consensu Pescennius Niger ad tutelam urbis est expetitus, odio, ut diximus, Iuliani et amore occisi Pertinacis; cum quidem Iulianus dixisse fertur neque sibi neque Pescennio longum imperium deberi, sed Severo, qui magis esset odio habendus a senatoribus, militibus, provincialibus, popularibus. quod probavit rei eventus. Et Pescennius quidem Severo eo tempore quo Lugdunensem provinciam regebat amicissimus fuit; nam ipse missus erat ad comprehendendos desertores, qui innumeri Gallias tunc vexabant, in quo officio quod se honeste gessit, iucundissimus fuit Severo, ita ut de eo ad Commodum Septimius referret, adserens necessarium rei publicae virum, et revera in re se subsellia P. populi Kellerbauer; populus P, Peter. militari vehemens fuit. numquam sub eo miles provinciali lignum, oleum, operam extorsit. ipse a milite nihil accepit, cum tribunatus ageret, nihil accipi passus est. nam et imperator iam tribunos duos, quos constitit stellaturas accepisse, lapidibus obrui ab auxiliaribus iussit. Exstat epistula Severi, qua scribit ad Ragonium Celsum Gallias regentem: Miserum est ut imitari eius disciplinam militarem non possimus quem per bellum vicimus, milites tui vagantur, tribuni medio die lavant, pro tricliniis popinas habent, pro cubiculis meritoria; saltant, bibunt, cantant, et mensuras conviviorum hoc vocant cum sine mensura potarunt. haec, si ulla vena paternae disciplinae viveret, fierent? emenda igitur primum tribunos, deinde militem, quem, quamdiu timuerit, tamdiu tenebis. sed scias idque de Nigro, militem timere non posse, nisi integri fuerint tribuni et duces militum. haec de Pescennio Severus Augustus. De hoc adhuc milite Marcus Antoninus ad Cornelium Balbum: Pescennium mihi laudas, agnosco; nam et decessor tuus eum manu strenuum, vita imperator iam P corr., Peter; imperatorium P 1. possumus P. uiuent P. hoc uocant cum s. m. potarunt Editor; uocant cum hoc s. m. potare P; uocant illi hoc s. m. potare Peter. uana P. timuerit tenebis Petschenig, cf. Hohl, Klio, xiii., p. 143; timueris timebis P; non timueris t. timeberis Peter. de hoc om. in P. gravem, et iam tum plus quam militem dixit, itaque misi litteras recitandas ad signa, quibus eum trecentis Armeniis et centum Sarmatis et mille nostris praeesse iussi, tuum est ostendere hominem non ambitione, quod nostris non convenit moribus, sed virtute venisse ad eum locum quem avus meus Hadrianus, quem Traianus proavus non nisi exploratissimis dabat. De hoc eodem Commodus: Pescennium fortem virum novi et ei tribunatus iam duos dedi; ducatum mox dabo, ubi per senectutem Aelius Corduenus rem publicam recusaverit . haec de eo iudicia omnium fuerunt, sed et Severus ipse saepe dixit ignoturum se Pescennio, nisi perseveraret. A Commodo denique Pescennius consul declaratus Severo praepositus est, et quidem irato, quod primipilaribus commendantibus consulatum Niger mereretur. in vita sua Severus dicit se, priusquam filii sui id aetatis haberent ut imperare possent, aegrotantem id in animo habuisse, ut, si quid forte sibi accidisset, Niger Pescennius eodem et Clodius Albinus succederent, qui ambo Severo gravissimi hostes exstiterunt. unde apparet, quod etiam Severi de Pescennio iudicium fuerit, si Severo credimus, fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus, moribus turpis, aetatis provectae, eum in imperium invasit, ex quo cupiditates eius se seuerus P. incusat, proinde quasi Severus minor ad imperium venerit, qui annos suos contrahit, cum decem et octo annis imperavit et octogensimo nono periit. Sane Severus Heraclitum ad obtinendam Bithyniam misit, Fulvium autem ad occupandos adultos Nigri filios, nec tamen in senatum quicquam de Nigro Severus dixit, cum iam audisset de eius imperio, ipse autem proficisceretur ad componendum orientis statum, tantum sane illud fecit proficiscens, ut legiones ad Africam mitteret, ne eam Pescennius occuparet et fame populum Romanum perurgueret. videbatur autem id facere posse per Libyam Aegyptumque vicinas Africae, difficili licet itinere ac navigatione. et Pescennius quidem veniente ad orientem Severo Graeciam, Thracias, Macedoniam, interfectis multis inlustribus viris tenebat, ad participatum imperii Severum vocans, a quo, causa eorum quos occiderat, cum Aemiliano hostis est appellatus, dein a ducibus Severi per Aemilianum pugnans victus est. et cum illi tutum exsilium promitteret, si ab armis recederet, persistens iterum pugnavit et victus est atque apud Cyzicum circa paludem fugiens sauciatus, et sic ad Severum adductus atque statim tantum sane illud P; Tantum sane ille Damsté; statum tantum, sane illud Peter 1; statum nutantem, sane illud Petschenig, Peter 2. uidebatur Peter; et uidebatur P.