<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi011.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Rarum atque difficile est ut, quos tyrannos aliorum victoria fecerit, bene mittantur in litteras, atque ideo vix omnia de his plene in monumentis atque annalibus
<milestone unit="section" n="2"/>
habentur, primum enim, quae magna sunt in eorum honorem ab scriptoribus depravantur, deinde alia supprimuntur, postremo non magna diligentia in eorum genere ac vita requiritur, cum satis sit audaciam eorum et bellum, in quo victi fuerint, ac poenam proferre.
<milestone unit="section" n="3"/>
Pescennius ergo Niger, ut alii tradunt, modicis parentibus, ut alii, nobilibus fuisse dicitur, patre Annio Fusco, matre Lampridia, avo curatore Aquini, ex quo
<note target="n11.430.2"/>
familia originem ducebat; quod quidem dubium
<milestone unit="section" n="4"/>
etiam nunc habetur. hic eruditus mediocriter litteris,
<note target="n11.430.3"/>
moribus ferox, divitiis inmodicus, vita parcus.
<milestone unit="section" n="5"/>
libidinis effrenatae ad omne genus cupiditatum. or-
<note n="n11.430.1">quod P.</note>
<note n="n11.430.2">quo Closs; qua P, Peter. </note>
<note n="n11.430.3">Litteris Peter from Σ; om. in P. </note>
<pb n="p.432"/>
dines diu duxit multisque ducatibus pervenit, ut exercitus Syriacos iussu Commodi regeret, suffragio maxime athletae qui Commodum strangulavit, ut omnia tunc fiebant. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Is postquam comperit occisum Commodum, Iulianum imperatorem appellatum eundemque iussu Severi et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sumpsisse nomen et ius imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat, appellatus est imperator, ut quidam dicunt, magis in Iuliani odium quam in aemulationem
<milestone unit="section" n="2"/>
Severi. huic ob detestationem Iuliam primis imperii diebus ita Romae fautum est, a senatoribus dumtaxat, qui et Severum oderant, ut inter lapidationes exsecrationesque omnium illi feliciter optaretur,
<q> illum principem superi et illum Augustum</q>
populus
<milestone unit="section" n="3"/>
adclamaret. Iulianum autem oderant populares, quod Pertinacem milites occidissent et illum imperatorem adversa populi voluntate appellassent. denique
<milestone unit="section" n="4"/>
ingentes ob hoc seditiones fuerunt, ad occidendum autem Nigrum primipilarem Iulianus miserat, stulte ad eum qui haberet exercitus et se tueri posset; proinde quasi qualis libet imperator a primipilario
<note n="n11.432.1">et ius Salmasius, Lenze; eius P; eius del. by Peter. </note>
<note n="n11.432.2">om. in P.</note>
<note n="n11.432.3">seueri P. </note>
<pb n="p.434"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
posset occidi, eadem autem dementia etiam Severo
<milestone unit="section" n="6"/>
iam principi Iulianus successorem miserat, denique etiam Aquilium centurionem notum caedibus ducum miserat, quasi imperator tantus a centurione posset
<milestone unit="section" n="7"/>
occidi, par denique insania fuit, quod cum Severo ex interdicto de imperio egisse fertur, ut iure videretur principatum praevenisse. </p></div></div></body></text></TEI>