<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi010.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
his auditis ad senatum Severus quasi confectis rebus litteras misit, dein conflixit eum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilo circumtulit.
<milestone unit="section" n="2"/>
filios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu habuerat, in exsilium cum matre misit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Litteras ad senatum de victoria dedit, neque
<note n="n10.390.1">accepit P. </note>
<pb n="p.392"/>
quemquam senatorum qui Nigri partium fuerant
<milestone unit="section" n="4"/>
praeter unum supplicio adfecit. Antiochensibus iratior fuit, quod et administrantem se in oriente
<note target="n10.392.1"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
riserant et Nigrum etiam victu
<note target="n10.392.2"/>
iuverant. denique multa his ademit. Neapolitanis etiam Palaestinensibus ius civitatis tulit, quod pro Nigro diu in armis
<milestone unit="section" n="6"/>
fuerunt, in multos saeve
<note target="n10.392.3"/>
animadvertit, praeter ordinem
<milestone unit="section" n="7"/>
senatorium, qui Nigrum fuerant secuti, multas etiam civitates eiusdem partis iniuriis adfecit et
<milestone unit="section" n="8"/>
damnis, eos senatores occidit qui cum Nigro militaverant ducum vel tribunorum nomine.
<milestone unit="section" n="9"/>
Deinde circa Arabiam plura gessit, Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiam Adiabenis, qui
<milestone unit="section" n="10"/>
quidem omnes cum Pescennio senserant, atque ob hoc reversus triumpho delato appellatus est Arabicus
<milestone unit="section" n="11"/>
Adiabenicus Parthicus. sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria, excusavit et Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri
<note n="n10.392.1">orientem P, Peter. </note>
<note n="n10.392.2"> uictum Peter 2 with P.</note>
<note n="n10.392.3">saeue Peter; se P. </note>
<pb n="p.394"/>
aliud bellum civile Clodii Albini nuntiatum est, qui rebellavit in Gallia, quare postea occisi sunt filii
<milestone unit="section" n="2"/>
Nigri
<note target="n10.394.1"/>
cum matre. Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos qui ad illum mollius vel scripserunt
<milestone unit="section" n="3"/>
vel rescripserunt, et cum iret contra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii,
<milestone unit="section" n="4"/>
quam ille conceperat, summoveret. et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod somniaverat
<milestone unit="section" n="5"/>
Antoninum sibi successurum. unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet
<milestone unit="section" n="6"/>
in imperio, aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit.
<milestone unit="section" n="7"/>
Et primo quidem ab Albinianis Severi duces victi sunt. tunc sollicitus cum consuleret, a Pannoniacis auguribus comperit se victorem futurum, adversarium
<note n="n10.394.1">filii Nigri om. in P. </note>
<pb n="p.396"/>
vero nec in potestatem venturum neque evasurum sed
<milestone unit="section" n="8"/>
iuxta aquam esse periturum.
<note target="n10.396.1"/>
multi statim amici Albini deserentes venere, multi duces capti sunt, in </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
quos Severus animadvertit, multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtium contra Albinum
<milestone unit="section" n="2"/>
felicissirne pugnavit Severus. cum quidem ingens periculum equi casu adiit,
<note target="n10.396.2"/>
ita ut mortuus ictuplumbeae crederetur, ita ut alius iam paene imperator ab exercitu
<milestone unit="section" n="3"/>
deligeretur. eo tempore lectis actis quae de Clodio Celsino laudando, qui Hadrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de
<milestone unit="section" n="4"/>
senatu posset ulcisci, primusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit
<milestone unit="section" n="5"/>
addita oratione victoriae, senatorum deinde qui in bello erant interempti cadavera dissipari iussit.
<milestone unit="section" n="6"/>
deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus
<milestone unit="section" n="7"/>
est. victus est Albinus die XI kal. Martias.
<note n="n10.396.1">sed
<gap reason="omitted"/>
periturum rejected by Peter 2 as repetition from Pesc. Nig., ix. 5. 2.</note>
<note n="n10.396.2">cadit P. </note>
<pb n="p.398"/>
Reliquum autem cadaver eius ante domum propriam
<milestone unit="section" n="8"/>
exponi ac diu videri iussit, equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expavescentemque admonuit et effrenatum ut audacter protereret.
<milestone unit="section" n="9"/>
addunt alii quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simul etiam uxoris liberorumque eius. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; tum et Hispanorum et Gallorum proceres
<milestone unit="section" n="2"/>
multi occisi sunt. denique militibus tantum stipendiorum
<milestone unit="section" n="3"/>
quantum nemo principum dedit, filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam, imperatoriam
<note target="n10.398.2"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
fecisset, tuncque primum privatarum rerum procuratio
<milestone unit="section" n="5"/>
constituta est. multi sane post Albinum fidem
<milestone unit="section" n="6"/>
ei servantes bello a Severo superati sunt. eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est.
<milestone unit="section" n="7"/>
Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius exstincto, iratus
<milestone unit="section" n="8"/>
Romam et populo et senatoribus venit. Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum aper-
<note n="n10.398.1">diu uideri Salmasius; diuidere P.</note>
<note n="n10.398.2">imperatoriam von Domaszewski; imperator iam P, Peter. </note>
<pb n="p.400"/>
<milestone unit="section" n="9"/>
tissime furere, post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos </p></div></div></body></text></TEI>