<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi010.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
rebus humanis sine posteritate discedere. et ut ordiamur a Romulo, hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa Pompilius, quod utile posset esse rei publicae, quid Camillus? num sui similes liberos habuit? quid Scipio? quid Catones qui magni
<milestone unit="section" n="2"/>
fuerunt? iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo, Terentio,
<note target="n10.420.2"/>
Plauto ceterisque aliis loquar? quid de Caesare? quid de Tullio, cui soli
<milestone unit="section" n="3"/>
melius fuerat liberos non habere? quid de Augusto, qui nec adoptivum bonum filium habuit, cum illi eligendi potestas fuisset ex omnibus? falsus est etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote deligendo.
<milestone unit="section" n="4"/>
sed ut omittamus adoptivos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, veniamus
<milestone unit="section" n="5"/>
ad genitos, quid Marco felicius fuisset, si Commodum
<milestone unit="section" n="6"/>
non reliquisset heredem? quid Severo Septimio, si Bassianum nec genuisset? qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidali
<milestone unit="section" n="7"/>
etiam figmento interemit; qui novercam suam—et quid novercam? matrem quin immo, in cuius sinu
<milestone unit="section" n="8"/>
Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; qui
<note n="n10.420.1">ueris Salmasius; uiri P. </note>
<note n="n10.420.2">So Peter; et Terentio P. </note>
<pb n="p.422"/>
Papinianum, iuris asylum et doctrinae legalis
<note target="n10.422.1"/>
thesaurum, quod parricidium excusare noluisset, occidit, et praefectum quidem, ne homini per se et per
<milestone unit="section" n="9"/>
scientiam suam magno deesset et dignitas, denique, ut alia omittam, ex huius moribus factum puto, ut
<note target="n10.422.2"/>
Severus tristior vir ad omnia, immo etiam crudelior
<milestone unit="section" n="10"/>
pius et dignus deorum altaribus duceretur. qui quidem divinam Sallustii orationem, qua Micipsa filios ad pacem hortatur, ingravatus morbo misisse filio dicitur maiori, idque frustra 4
<gap reason="omitted"/>
et hominem
<milestone unit="section" n="11"/>
tantum valitudine. vixit denique in odio populi diu Antoninus, nomenque illud sanctum diu minus amatum est, quamvis et vestimenta populo dederit, unde Caracallus est dictus, et thermas magnificentissimas
<milestone unit="section" n="12"/>
fecerit, exstat sane Romae Severi porticus gesta eius exprimens a filio, quantum plurimi docent, structa. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Signa mortis eius haec fuerunt: ipse somniavit quattuor aquilis et gemmato curru praevolante nescio qua ingenti humana specie ad caelum esse raptum; cumque raperetur, octoginta et novem numeros explicuisse, ultra quot annos ne unum quidem annum
<milestone unit="section" n="2"/>
vixit, nam ad imperium senex venit, cumque positus
<note n="n10.422.1">regalis P.</note>
<note n="n10.422.2">om. in P.</note>
<note n="n10.422.3">diu immo P.</note>
<note n="n10.422.4">frusta P; lacuna est. by Casaubon. </note>
<pb n="p.424"/>
esset in circulo ingenti aereo, diu solus et destitutus stetit, cum vereretur autem, ne praeceps rueret, a Iove se vocatum vidit atque inter Antoninos locatum.
<milestone unit="section" n="3"/>
die circensium cum tres Victoriolae more solito essent locatae gypseae cum palmis, media, quae ipsius nomine adscriptum orbem tenebat, vento icta de podio stans decidit et humi constitit; at quae Getae nomine inscripta erat, corruit et omnis conminuta est; illa vero quae Bassiani titulum prae ferebat,
<milestone unit="section" n="4"/>
amissa palma venti turbine vix constitit, post murum apud Luguvallum visum in Britannia cum ad proximam mansionem rediret non solum victor sed etiam in aeternum pace fundata, volvens animo quid ominis sibi occurreret, Aethiops quidam e numero militari, clarae inter scurras famae et celebratorum semper locorum, cum corona e cupressu facta eidem
<milestone unit="section" n="5"/>
occurrit, quem cum ille iratus removeri ab oculis praecepisset, et coloris eius tactus omine
<note target="n10.424.3"/>
et coronae, dixisse ille dicitur ioci causa:
<q>Totum fuisti,
<note target="n10.424.4"/>
totum
<milestone unit="section" n="6"/>
vicisti, iam deus esto victor .</q>
et in civitatem veniens eum rem divinam vellet facere, primum ad Bellonae templum ductus est errore haruspicis rustici, deinde
<note n="n10.424.1">So Peter 2; maurum apud uallum missum P, Peter 1. </note>
<note n="n10.424.2">uolens P1. </note>
<note n="n10.424.3"> hominis P 1. </note>
<note n="n10.424.4"> fuisti P, Peter 1; fudisti Hirschfeld, Peter 2. </note>
<pb n="p.426"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
hostiae furvae sunt adplicitae. quod cum esset aspernatus atque ad Palatium se reciperet, neglegentia ministrorum nigrae hostiae et usque ad limen domus Palatinae imperatorem secutae sunt. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sunt per plurimas civitates opera eius insignia, magnum vero illud in vita eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto,
<milestone unit="section" n="2"/>
servatis tamen ubique titulis conditorum, moriens septem annorum canonem, ita ut cotidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit; olei vero tantum, ut per quinquennium non solum urbis usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret.
<milestone unit="section" n="3"/>
Ultima verba eius dicuntur haec fuisse:
<q>Turbatam rem publicam ubique accepi, pacatam etiam Britannis relinquo, senex et pedibus aeger firmum imperium Antemnis meis relinquens, si boni erunt,
<milestone unit="section" n="4"/>
imbecillum, si mali,</q>
iussit deinde signum tribuno dari
<q>laboremus,</q>
quia Pertinax, quando in imperium
<milestone unit="section" n="5"/>
adscitus est, signum dederat
<q>militemus .</q>
Fortunam deinde regiam, quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut sacratissimum
<milestone unit="section" n="6"/>
simulacrum utrique relinqueret filiorum; sed cum videret se perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur
<note n="n10.426.1">uita Salmasius; ciuitate P,</note>
<note n="n10.426.2">urbis add. by Egnatius, om. in P. </note>
<pb n="p.428"/>
ut alternis diebus apud filios imperatores in cubiculis
<milestone unit="section" n="7"/>
Fortuna poneretur, quod Bassianus prius contempsit quam faceret parricidium. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Corpus eius a Britannia Romam usque cum
<milestone unit="section" n="2"/>
magna provincialium reverentia susceptum est; quamvis aliqui urnulam auream tantum fuisse dicant Severi reliquias continentem eandemque Antoninorum sepulchro inlatam, cum Septimius illic ubi vita functus est esset incensus.
<milestone unit="section" n="3"/>
Cum Septizonium
<note target="n10.428.1"/>
faceret, nihil aliud cogitavit, quam ut ex Africa venientibus suum opus occurreret.
<milestone unit="section" n="4"/>
nisi absente eo per
<note target="n10.428.2"/>
praefectum urbis medium simulacrum eius esset locatum, aditum Palatinis aedibus, id est regium atrium, ab ea parte facere voluisse perhibetur.
<milestone unit="section" n="5"/>
quod etiam post Alexander cum vellet facere, ab haruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc sciscitans non litasset.
<note n="n10.428.1">septizodium P, Peter 2.</note>
<note n="n10.428.2">absente opere P. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>