<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi010.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
quos Severus animadvertit, multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtium contra Albinum
<milestone unit="section" n="2"/>
felicissirne pugnavit Severus. cum quidem ingens periculum equi casu adiit,
<note target="n10.396.2"/>
ita ut mortuus ictuplumbeae crederetur, ita ut alius iam paene imperator ab exercitu
<milestone unit="section" n="3"/>
deligeretur. eo tempore lectis actis quae de Clodio Celsino laudando, qui Hadrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de
<milestone unit="section" n="4"/>
senatu posset ulcisci, primusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit
<milestone unit="section" n="5"/>
addita oratione victoriae, senatorum deinde qui in bello erant interempti cadavera dissipari iussit.
<milestone unit="section" n="6"/>
deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus
<milestone unit="section" n="7"/>
est. victus est Albinus die XI kal. Martias.
<note n="n10.396.1">sed
<gap reason="omitted"/>
periturum rejected by Peter 2 as repetition from Pesc. Nig., ix. 5. 2.</note>
<note n="n10.396.2">cadit P. </note>
<pb n="p.398"/>
Reliquum autem cadaver eius ante domum propriam
<milestone unit="section" n="8"/>
exponi ac diu videri iussit, equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expavescentemque admonuit et effrenatum ut audacter protereret.
<milestone unit="section" n="9"/>
addunt alii quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simul etiam uxoris liberorumque eius. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; tum et Hispanorum et Gallorum proceres
<milestone unit="section" n="2"/>
multi occisi sunt. denique militibus tantum stipendiorum
<milestone unit="section" n="3"/>
quantum nemo principum dedit, filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam, imperatoriam
<note target="n10.398.2"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
fecisset, tuncque primum privatarum rerum procuratio
<milestone unit="section" n="5"/>
constituta est. multi sane post Albinum fidem
<milestone unit="section" n="6"/>
ei servantes bello a Severo superati sunt. eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est.
<milestone unit="section" n="7"/>
Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius exstincto, iratus
<milestone unit="section" n="8"/>
Romam et populo et senatoribus venit. Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum aper-
<note n="n10.398.1">diu uideri Salmasius; diuidere P.</note>
<note n="n10.398.2">imperatoriam von Domaszewski; imperator iam P, Peter. </note>
<pb n="p.400"/>
<milestone unit="section" n="9"/>
tissime furere, post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
occiderit, occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium Secundinum, Asellium Claudianum,
<milestone unit="section" n="2"/>
Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum, Antonium
<note target="n10.400.1"/>
Balbum, Postumium Severum, Sergium Lustralem,
<milestone unit="section" n="3"/>
Fabium Paulinum, Nonium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Ceionium Albinum,
<milestone unit="section" n="4"/>
Claudium Sulpicianum, Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium Clarum,
<milestone unit="section" n="5"/>
Aelium
<note target="n10.400.2"/>
Stilonem, Clodium Rufinum, Egnatuleium
<milestone unit="section" n="6"/>
Honoratum, Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratianum et Aurelianum et Materianum et Iulianum et Albinum, Cerellios Macrinum et Faustinianum
<milestone unit="section" n="7"/>
et Iulianum, Herennium Nepotem, Sulpicium Canum, Valerium Catullinum, Novium Rufum, Claudiurn
<milestone unit="section" n="8"/>
Arabianum, Marcium
<note target="n10.400.3"/>
Asellionem. horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorum, nam multi in his consulares, multi praetorii, omnes certe summi viri
<milestone unit="section" n="9"/>
fuere, interfector ab Afris ut deus habetur. Cincium Severum calumniatus est quod se veneno adpetisset, </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
atque ita interfecit. Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit, multos praeterea
<note n="n10.400.1">Antonium Hirschfeld, acc. by Peter, 2 Praef., p. xiii.; Antoninum P, Peter.</note>
<note n="n10.400.2">Aelium Hirschfeld, acc. by Peter, 2 praef., p. xiii.; L. P, Peter.</note>
<note n="n10.400.3">Marcium Hirschfeld, acc. by Peter 2, Praef., p. xiii.; Marcum P, Peter. </note>
<pb n="p.402"/>
obscuri loci homines interemit praeter eos quos vis proelii absumpsit.
<milestone unit="section" n="2"/>
Post haec, cum se vellet commendare hominibus, vehicularium munus a privatis ad fiscum traduxit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Caesarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellari
<milestone unit="section" n="4"/>
fecit, decretis imperatoriis insignibus. rumore deinde belli Parthici excitus patri matri avo et
<milestone unit="section" n="5"/>
uxori priori per se statuas conlocavit. Plautianum ex amicissimo cognita eius vita ita odio habuit, ut et hostem publicum appellaret et depositis statuis eius per orbem terrae gravi eum insigniret iniuria, iratus praecipue, quod inter propinquorum et adfinium Severi simulacra suam statuam ille posuisset.
<milestone unit="section" n="6"/>
Palaestinis poenam remisit quam ob causam Nigri
<milestone unit="section" n="7"/>
meruerant, postea iterum cum Plautiano in gratiam rediit et veluti ovans urbem ingressus Capitolium
<note target="n10.402.2"/>
petiit, quamvis et ipsum procedenti tempore occiderit.
<note n="n10.402.1">excitus Editor; exciti Petschenig; extitit P; extincti Peter 1; rumor
<gap reason="omitted"/>
extitit Peter. 2</note>
<note n="n10.402.2">cum eo Capitolium Peter; cum eo om. in P. </note>
<pb n="p.404"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
Getae minori filio togam virilem dedit, maiori Plautiani
<milestone unit="section" n="9"/>
filiam uxorem iunxit, ii qui hostem publicum Plautianum dixerant deportati sunt. ita omnium
<milestone unit="section" n="10"/>
rerum semper quasi naturali lege mutatio est. filios dein consules designavit. Getam fratrem extulit.
<milestone unit="section" n="11"/>
profectus dehinc ad bellum Parthicum est, edito
<milestone unit="section" n="12"/>
gladiatorio munere et congiario populo dato. multos inter haec causis vel veris vel simulatis occidit,
<milestone unit="section" n="13"/>
damnabantur autem plerique, cur iocati essent, alii, cur tacuissent, alii, cur pleraque figurata dixissent, ut
<q>ecce imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus .</q>
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Erat sane in sermone vulgari Parthicum bellum adfectare Septimium Severum, gloriae cupiditate
<milestone unit="section" n="2"/>
non aliqua necessitate deductum, traiecto denique exercitu a Brundisio continuato itinere venit in
<milestone unit="section" n="3"/>
Syriam Parthosque summovit. sed postea in Syriam rediit, ita ut se pararet ac bellum Parthis inferret.
<milestone unit="section" n="4"/>
inter haec Pescennianas reliquias Plautiano auctore persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis
<milestone unit="section" n="5"/>
quasi vitae suae insidiatores appeteret. multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de sua salute consuluissent,
<note n="n10.404.1">figurata P; figurate Peter. </note>
<pb n="p.406"/>
interemit, praecipue suspectans unumquemque idoneum imperio, cum ipse parvulos adhuc filios haberet idque dici ab his vel crederet vel audiret,
<milestone unit="section" n="6"/>
qui sibi augurabantur imperium, denique cum occisi essent nonnulli. Severus se excusabat et post eorum mortem negabat fieri iussisse quod factum est. quod
<milestone unit="section" n="7"/>
de Laeto praecipue Marius Maximus dicit, cum soror sua Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens, ac de illa multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clavo atque ipsi multis muneribus redire mulierem in patriam praecepit, et quidem cum filio, qui brevi vita defunctus est. </p></div></div></body></text></TEI>