quos Severus animadvertit, multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtium contra Albinum felicissirne pugnavit Severus. cum quidem ingens periculum equi casu adiit, ita ut mortuus ictuplumbeae crederetur, ita ut alius iam paene imperator ab exercitu deligeretur. eo tempore lectis actis quae de Clodio Celsino laudando, qui Hadrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de senatu posset ulcisci, primusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit addita oratione victoriae, senatorum deinde qui in bello erant interempti cadavera dissipari iussit. deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus est. victus est Albinus die XI kal. Martias. sed periturum rejected by Peter 2 as repetition from Pesc. Nig., ix. 5. 2. cadit P. Reliquum autem cadaver eius ante domum propriam exponi ac diu videri iussit, equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expavescentemque admonuit et effrenatum ut audacter protereret. addunt alii quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simul etiam uxoris liberorumque eius. Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; tum et Hispanorum et Gallorum proceres multi occisi sunt. denique militibus tantum stipendiorum quantum nemo principum dedit, filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam, imperatoriam fecisset, tuncque primum privatarum rerum procuratio constituta est. multi sane post Albinum fidem ei servantes bello a Severo superati sunt. eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est. Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius exstincto, iratus Romam et populo et senatoribus venit. Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum aper- diu uideri Salmasius; diuidere P. imperatoriam von Domaszewski; imperator iam P, Peter. tissime furere, post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos occiderit, occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium Secundinum, Asellium Claudianum, Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum, Antonium Balbum, Postumium Severum, Sergium Lustralem, Fabium Paulinum, Nonium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Ceionium Albinum, Claudium Sulpicianum, Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium Clarum, Aelium Stilonem, Clodium Rufinum, Egnatuleium Honoratum, Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratianum et Aurelianum et Materianum et Iulianum et Albinum, Cerellios Macrinum et Faustinianum et Iulianum, Herennium Nepotem, Sulpicium Canum, Valerium Catullinum, Novium Rufum, Claudiurn Arabianum, Marcium Asellionem. horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorum, nam multi in his consulares, multi praetorii, omnes certe summi viri fuere, interfector ab Afris ut deus habetur. Cincium Severum calumniatus est quod se veneno adpetisset, atque ita interfecit. Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit, multos praeterea Antonium Hirschfeld, acc. by Peter, 2 Praef., p. xiii.; Antoninum P, Peter. Aelium Hirschfeld, acc. by Peter, 2 praef., p. xiii.; L. P, Peter. Marcium Hirschfeld, acc. by Peter 2, Praef., p. xiii.; Marcum P, Peter. obscuri loci homines interemit praeter eos quos vis proelii absumpsit. Post haec, cum se vellet commendare hominibus, vehicularium munus a privatis ad fiscum traduxit. Caesarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellari fecit, decretis imperatoriis insignibus. rumore deinde belli Parthici excitus patri matri avo et uxori priori per se statuas conlocavit. Plautianum ex amicissimo cognita eius vita ita odio habuit, ut et hostem publicum appellaret et depositis statuis eius per orbem terrae gravi eum insigniret iniuria, iratus praecipue, quod inter propinquorum et adfinium Severi simulacra suam statuam ille posuisset. Palaestinis poenam remisit quam ob causam Nigri meruerant, postea iterum cum Plautiano in gratiam rediit et veluti ovans urbem ingressus Capitolium petiit, quamvis et ipsum procedenti tempore occiderit. excitus Editor; exciti Petschenig; extitit P; extincti Peter 1; rumor extitit Peter. 2 cum eo Capitolium Peter; cum eo om. in P. Getae minori filio togam virilem dedit, maiori Plautiani filiam uxorem iunxit, ii qui hostem publicum Plautianum dixerant deportati sunt. ita omnium rerum semper quasi naturali lege mutatio est. filios dein consules designavit. Getam fratrem extulit. profectus dehinc ad bellum Parthicum est, edito gladiatorio munere et congiario populo dato. multos inter haec causis vel veris vel simulatis occidit, damnabantur autem plerique, cur iocati essent, alii, cur tacuissent, alii, cur pleraque figurata dixissent, ut ecce imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus . Erat sane in sermone vulgari Parthicum bellum adfectare Septimium Severum, gloriae cupiditate non aliqua necessitate deductum, traiecto denique exercitu a Brundisio continuato itinere venit in Syriam Parthosque summovit. sed postea in Syriam rediit, ita ut se pararet ac bellum Parthis inferret. inter haec Pescennianas reliquias Plautiano auctore persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis quasi vitae suae insidiatores appeteret. multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de sua salute consuluissent, figurata P; figurate Peter. interemit, praecipue suspectans unumquemque idoneum imperio, cum ipse parvulos adhuc filios haberet idque dici ab his vel crederet vel audiret, qui sibi augurabantur imperium, denique cum occisi essent nonnulli. Severus se excusabat et post eorum mortem negabat fieri iussisse quod factum est. quod de Laeto praecipue Marius Maximus dicit, cum soror sua Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens, ac de illa multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clavo atque ipsi multis muneribus redire mulierem in patriam praecepit, et quidem cum filio, qui brevi vita defunctus est.