Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus imperium obtinuit, cui civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante civitatem omnibus datam; mater Fulvia Pia, patrui magni Aper et Severus consulares, avus paternus Macer, maternus Fulvius Pius fuere, ipse natus est Erucio Claro bis et Severo consulibus, VI idus Apriles. in prima pueritia, priusquam Latinis Graecisque litteris imbueretur, quibus eruditissimus fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi ad iudices exercuit, cum ipse praelatis fascibus ac securibus ordine puerorum circumstante sederet ac iudicaret, octavo decimo anno publice declamavit. postea studiorum causa Romam venit, magni Aper Madvig, Peter 2; magnaper P; Marcus Aper Peter 1. So Casaubon; maternus Macer paternus P, Peter. eum P 1. circumstantes P 1. adclamauit P. latum clavum a divo Marco petiit et accepit, favente sibi Septimio Severo adfini suo, bis iam consulari. Cum Romam venisset, hospitem nanctus qui Hadriani vitam imperatoriam eadem hora legeret, quod sibi omen futurae felicitatis arripuit, habuit et aliud omen imperii: cum rogatus ad cenam imperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togam praesidiariam ipsius imperatoris accepit. eadem nocte somniavit lupae se uberibus ut Remum inhaerere vel Romulum, sedit et in sella imperatoria temere a ministro posita, ignarus quod non liceret, dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa expergefactis et adclamantibus familiaribus, abiit. Iuventam plenam furorum, nonnumquam et criminum habuit, adulterii causam dixit absolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et in consulatu collega fuit et in imperio item successit, quaesturam diligenter egit omisso tribunatu militari, post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petiit, ut mortuo patre rem domesticam componeret, sed dum in Africa est, habuit P. omisso tribunatu Hirschfeld, Golisch, Peter 2; omnis sortibus natu P. pro Baetica Sardinia ei attributa est, quod Baeticam Mauri populabantur. acta igitur quaestura Sardiniensi legationem proconsulis Africae accepit, in qua legatione cum eum quidam municipum suorum Leptitanus praecedentibus fascibus ut antiquum contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibus eum sub eiusmodi elogio praeconis cecidit: Legatum populi Romani homo plebeius temere amplecti noli. ex quo factum ut in vehiculo etiam legati sederent, qui ante pedibus ambulabant. tunc in quadam civitate Africana, cum sollicitus mathematicum consuluissem positaque hora ingentia vidisset astrologus, dixit ei: Tuam non alienam pone genituram. cumque Severus iurasset suam esse, omnia ei dixit quae postea facta sunt. Tribunatum plebis Marco imperatore decernente promeruit eumque severissime exsertissimeque egit. uxorem tunc Marciam duxit, de qua tacuit in historia vitae privatae, cui postea in imperio statuas conlocavit, praetor designatus a Marco est non in bracketed by Peter 2. eiusmodi elogio Hirschfeld; elogio eiusdem P, Peter. candida sed in competitorum grege anno aetatis XXXII. tunc ad Hispaniam missus somniavit primo sibi dici, ut templum Tarraconense Augusti, quod iam labebatur, restitueret. dein ex altissimi montis vertice orbem terrarum Romamque despexit, concinentibus provinciis lyra voce vel tibia, ludos absens edidit, legioni IIII Scythicae dein praepositus est circa Massiliam. post hoc Athenas petiit studiorum sacrorumque causa et operum ac vetustatum. ubi cum iniurias quasdam ab Atheniensibus pertulisset, inimicus his factus minuendo eorum privilegia iam imperator se ultus est. dein Lugdunensem provinciam legatus accepit, cum amissa uxore aliam vellet ducere, genituras sponsarum requirebat, ipse quoque matheseos peritissimus, et cum audisset esse in Syria quandam quae id geniturae haberet ut regi iungeretur, eandem uxorem petiit, Iuliam scilicet, et accepit interventu amicorum, ex qua statim pater factus est. a Gallis ob severitatem et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum nemo dilectus est. leuabatur P. Dein Pannonias proconsulari imperio rexit, post hoc Siciliam proconsularem sorte meruit, suscepitque Romae alterum filium, in Sicilia, quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factus, sed a praefectis praetorii, quibus audiendus datus fuerat, iam Commodo in odio veniente, absolutus est calumniatore in crucem acto. consulatum cum Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. post consulatum anno ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui Germanico praeponitur. proficiscens ad Germanicos exercitus hortos spatiosos comparavit, cum antea aedes brevissimas Romae habuisset et unum fundum in Venetia. et iam in his hortis cum humi iacens epularetur cum filiis parca cena, pomaque adposita maior filius, qui tunc quinquennis erat, conlusoribus puerulis manu largiore divideret, paterque illum reprehendens dixisset, Parcius divide, non enim regias opes possides, quinquennis puer respondit, "Sed possidebo " inquit. in Germaniam profectus ita se in ea legatione egit, ut famam nobilitatem iam ante cumularet. sed Peter; et P. Germanico Baehrens, Peter 2; Germano P, Peter1. in Venetia Salmasius; et iam Editor; inuenit etiam P; in uicinia Peter. nobilitatem P. Et hactenus rem militarem privatus egit. dehinc a Germanicis legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator est appellatus apud Carnuntum idibus Augustis, qui etiam sestertia, quot nemo umquam principum, militibus dedit. dein firmatis quas post tergum relinquebat provinciis Romam iter contendit, cedentibus sibi cunctis, quacumque iter fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallicani cogentibus ducibus in eius verba iurassent, excipiebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis. per idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a senatu hostis est appellatus, legatis ad exercitum senatus verbis missis, qui iuberent ut ab eo milites senatu praecipiente discederent, et Severus quidem cum audisset senatus consentientis auctoritate missos legatos, primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut apud exercitum pro se loquerentur transirentque in eius partes, his compertis Iulianus senatus consultum fieri fecit de participando imperio cum Severo, incertum vere id an dolo fecerit, cum iam ante misisset notos ducum interfectores quosdam, qui Severum quot Rühl; quod P, Peter. iter Peter; item P. gallicanis P. consulatum P 1. misissent P. occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum interficiendum miserat, qui et ipse imperium contra eum susceperat auctoribus Syriacis exercitibus, verum Severus evitatis eorum manibus quos ad se interficiendum Iulianus miserat, missis ad praetorianos litteris signum vel deserendi vel occidendi Iuliani dedit statimque auditus est. nam et Iulianus occisus est in Palatio, et Severus Romam invitatus, ita, quod nulli umquam contigit, nutu tantum Severus victor est factus armatusque Romam contendit.