<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi009.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Obiecta sane sunt Iuliano haec: quod gulosus fuisset, quod aleator, quod armis gladiatoriis exercitus esset, eaque omnia senex fecerit, cum antea numquam adulescens his esset vitiis infamatus. obiecta est etiam superbia, cum ille etiam in imperio
<milestone unit="section" n="2"/>
fuisset humillimus, fuit autem contra humanissimus ad convivia, benignissimus ad subcriptiones, moderatissimus ad libertatem.
<milestone unit="section" n="3"/>
Vixit annis quinquaginta sex mensibus quattuor, imperavit mensibus duobus diebus quinque, reprehensum in eo praecipue, quod eos, quos regere auctoritate sua debuerat, regendae rei publicae sibi praesules ipse fecisset. </p></div></div></body></text></TEI>