Et Crispinus quidem, cum occurrisset praecursoribus Severi, Iulio Laeto auctore a Severo interemptus est. deiecta sunt etiam consulta senatus. Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiis, quid facto opus esset, certi nihil comperit a senatu, sed postea sponte sua gladiatores Capuae iussit armari per Lollianum Titianum, et Claudium Pompeianum e Tarracinensi ad participatum evocavit, quod et gener imperatoris fuisset et diu militibus praefuisset. sed hoc ille recusavit, senem se et debilem luminibus respondens. transierant et ex Umbria milites ad Severum, et praemiserat quidem litteras Severus, quibus iubebat interfectores Pertinacis servari. Brevi autem desertus est ab omnibus Iulianus et remansit in Palatio cum uno de praefectis suis Geniali et genero Repentino, actum est denique ut Iuliano senatus auctoritate abrogaretur imperium, et abrogatum est, appellatusque statim Severus imperator, cum fingeretur quod veneno se absumpsisset Iulianus. missi tamen a senatu, quorum cura per militem gregarium in Palatio idem Iulianus occisus est fidem Caesaris implorans, hoc est Severi. filiam suam potitus imperio dato patrimonio emancipaverat. se P; om. by Peter. quod ei cum Augustae nomine statim sublatum est. corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae ac filiae ad sepulturam est redditum et in proavi monumenta translatum miliario quinto Via Labicana.