Tunc omen quod sibi Iulianus, cum imperium acciperet, fecerat omnibus venit in mentem, nam cum consul designatus de eo sententiam dicens ita pro- rem ins. by Peter; om. in P. Plautius Peter; phaustius P. nuntiasset: Didium Iulianum imperatorem appellandum esse censeo, Iulianus suggessit Adde et Severum, quod cognomentum avi et proavi sibi Iulianus adsciverat. sunt tamen qui dicant nullum fuisse Iuliani consilium de obtruncando senatu, cum tanta in eum senatus consuluisset. Post senatus consultum statim Didius Iulianus unum ex praefectis, Tullium Crispinum, misit, ipse autem tertium fecit praefectum Veturium Macrinum, ad quem Severus litteras miserat, ut esset praefectus. sed pacem simulatam esse mandatamque caedem Severi Tullio Crispino, praefecto praetorii, et populus locutus est et Severus suspicatus, denique hostem se Iuliano Severus esse maluit quam participem consensu militum. Severus autem statim et ad plurimos Romam scripsit et occulto misit edicta, quae proposita sunt. fuit praeterea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus putaret vel odium populi deleniri vel militum arma compesci. nam et quasdam non convenientes Romanis sacris hostias immolaverunt et carmina profana incantaverunt, et ea quae ad speculum dicunt fieri, in quo pueri praeligatis oculis incantato vertice respicere dicuntur, Iulianus fecit, tuncque puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iuliani decessionem. habui P. consuluisset P; contulisset Peter. mandatamque Ursinus; tantamque P. putaret Egnatius; uitaret P. ducunt P.