<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi009.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et Iulianus quidem neque Britannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat, timens praecipue Syriacos
<milestone unit="section" n="2"/>
exercitus, ergo Pescennius Niger in Syria, Septimius Severus in Illyrico
<note target="n9.358.3"/>
cum exercitibus quibus praesidebant
<milestone unit="section" n="3"/>
a Iuliano descivere. sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, perturbatus est et
<note target="n9.358.4"/>
ad senatum venit impetravitque
<note target="n9.358.5"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
ut hostis Severus renuntiaretur; militibus etiam qui
<note n="n9.358.1">quod P.</note>
<note n="n9.358.2">est P.</note>
<note n="n9.358.3">niger in illyrico s. seuerus in syria P.</note>
<note n="n9.358.4">et om. in P.</note>
<note n="n9.358.5">impetrauitque P (Dessau); imperauitque Peter. </note>
<pb n="p.360"/>
Severum secuti fuerant dies praestitutus, ultra quam, si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur.
<milestone unit="section" n="5"/>
missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent ut Severus repudiaretur, et is
<milestone unit="section" n="6"/>
esset imperator quem senatus elegerat, inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium.
<milestone unit="section" n="7"/>
missus est successor Severo Valerius Catullinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi
<milestone unit="section" n="8"/>
tenebat, missus praeterea Aquilius centurio, notus
<milestone unit="section" n="9"/>
caedibus senatoriis, qui Severum occideret. ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod unicuique praescribebatur, mercede conducerent. </p></div></div></body></text></TEI>