Et Iulianus quidem neque Britannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat, timens praecipue Syriacos exercitus, ergo Pescennius Niger in Syria, Septimius Severus in Illyrico cum exercitibus quibus praesidebant a Iuliano descivere. sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, perturbatus est et ad senatum venit impetravitque ut hostis Severus renuntiaretur; militibus etiam qui quod P. est P. niger in illyrico s. seuerus in syria P. et om. in P. impetrauitque P (Dessau); imperauitque Peter. Severum secuti fuerant dies praestitutus, ultra quam, si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur. missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent ut Severus repudiaretur, et is esset imperator quem senatus elegerat, inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium. missus est successor Severo Valerius Catullinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi tenebat, missus praeterea Aquilius centurio, notus caedibus senatoriis, qui Severum occideret. ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod unicuique praescribebatur, mercede conducerent.