<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi009.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel fratrem
<note target="n9.356.2"/>
vel filium vel
<milestone unit="section" n="2"/>
parentem adfatus blandissime est. sed populus in Rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat, sperans deponi ab eo posse imperium quod
<milestone unit="section" n="3"/>
milites
<note target="n9.356.3"/>
dederant, lapidationem quoque fecere, descendens cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt, rem divinam facienti ne litaret
<note target="n9.356.4"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
optarunt. lapides etiam in eum iecerunt, cum Iulianus
<milestone unit="section" n="5"/>
manu eos semper placare cuperet, ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit, egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt. patris patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam
<milestone unit="section" n="6"/>
respuit. e senatu in Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus
<note n="n9.356.1">et P.</note>
<note n="n9.356.2">fratrem Peter 2; patrem P.</note>
<note n="n9.356.3">mites P 1. </note>
<note n="n9.356.4">ne litaret Edit. princeps; elitaret P. </note>
<pb n="p.358"/>
aureorum, quos
<note target="n9.358.1"/>
digitis ostendebat ipse Iulianus ut
<milestone unit="section" n="7"/>
fidem faceret, summotus atque depulsus est. inde ad circense spectaculum itum est. sed occupatis indifferenter omnium subselliis populus geminavit convicia in Iulianum; Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit.
<milestone unit="section" n="8"/>
haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit. populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent. multa igitur quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem
<milestone unit="section" n="9"/>
populi restituit, de ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum
<milestone unit="section" n="10"/>
est. constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum esse.
<note target="n9.358.2"/>
</p></div></div></body></text></TEI>