Tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Crispinum suffragio praetorianorum praefectos praetorii fecit stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium, qui et ante Sulpiciano coniunxerat. sane cum vicena quina milia militibus promisisset, tricena dedit. publicum P. uectium P.; Vettium Jordan, Peter. cum om. in P 1. cum om. in P 1. est admissus et Peter; et admissus est P. dein habita contione militari vespera in senatum venit totumque se senatui permisit factoque senatus consulto imperator est appellatus, et tribuniciam potestatem ius proconsulare in patricias familias relatus emeruit. uxor etiam Manlia Scantilla et filia eius Didia Clara Augustae sunt appellatae. inde se ad Palatium recepit, uxore ac filia illuc vocatis trepidis invitisque transeuntibus, quasi iam imminens exitium praesagirent. praefectum urbi Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani. Erat interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandam, habebaturque ita, quasi Iuliani consilio esset interemptus. et iam hi primum qui Iulianum odisse coeperant disseminarunt prima statim die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et altilibus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse constat. nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibetur, dein Peter; in P 1. inuitisque Peter 1; inuitis eo P; † inuitis eo Peter 2. ut per triduum porcellum, per triduum leporem divideret, si quis ei forte misisset, saepe autem nulla exsistente religione holeribus leguminibusque contentus sine carne cenaverit. deinde neque cenavit priusquam sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit, de tanta necessitate sollicitus.