inferiorem rexit, post hoc curam alimentorum in Italiam meruit, tunc factus est reus per quendam Severum Clarissimum militem coniurationis cum Salvio contra Commodum, sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem nobiles ac potentes in causis maiestatis, ne tristius gravaretur, Didius liberatus est accusatore damnato, absolutus iterum ad regendam provinciam missus est. Bithyniam deinde rexit, sed non ea fama qua ceteras. Fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Africae eidem successit et semper ab eo collega est et successor appellatus, maxime eo die cum filiam suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimasset, dixit: que debita reverentia, quia collega et successor meus est. statim enim mors Pertinacis secuta est. quo inter- idem P. fecto eum Sulpicianus imperator in castris appellari vellet, et Iulianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cumque clausas valvas invenisset atque illic duos tribunos repperisset, Publium Florianum et Vectium Aprum, coeperunt cohortari tribuni, ut locum arriperet. quibus cum diceret iam alium imperatorem appellatum, retinentes eum ad praetoria castra duxerunt, sed posteaquam in castra ventum est, cum Sulpiciano praefecto urbi, socero Pertinacis, contionante sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit praetorianos, ne eum facerent imperatorem, qui Pertinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam restituturum. atque ita est admissus et imperator appellatus, rogantibus praetorianis ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse voluisset.