inferiorem rexit, post hoc curam alimentorum in Italiam meruit, tunc factus est reus per quendam Severum Clarissimum militem coniurationis cum Salvio contra Commodum, sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem nobiles ac potentes in causis maiestatis, ne tristius gravaretur, Didius liberatus est accusatore damnato, absolutus iterum ad regendam provinciam missus est. Bithyniam deinde rexit, sed non ea fama qua ceteras. Fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Africae eidem successit et semper ab eo collega est et successor appellatus, maxime eo die cum filiam suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimasset, dixit: que debita reverentia, quia collega et successor meus est. statim enim mors Pertinacis secuta est. quo inter- idem P. fecto eum Sulpicianus imperator in castris appellari vellet, et Iulianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cumque clausas valvas invenisset atque illic duos tribunos repperisset, Publium Florianum et Vectium Aprum, coeperunt cohortari tribuni, ut locum arriperet. quibus cum diceret iam alium imperatorem appellatum, retinentes eum ad praetoria castra duxerunt, sed posteaquam in castra ventum est, cum Sulpiciano praefecto urbi, socero Pertinacis, contionante sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit praetorianos, ne eum facerent imperatorem, qui Pertinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam restituturum. atque ita est admissus et imperator appellatus, rogantibus praetorianis ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse voluisset. Tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Crispinum suffragio praetorianorum praefectos praetorii fecit stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium, qui et ante Sulpiciano coniunxerat. sane cum vicena quina milia militibus promisisset, tricena dedit. publicum P. uectium P.; Vettium Jordan, Peter. cum om. in P 1. cum om. in P 1. est admissus et Peter; et admissus est P. dein habita contione militari vespera in senatum venit totumque se senatui permisit factoque senatus consulto imperator est appellatus, et tribuniciam potestatem ius proconsulare in patricias familias relatus emeruit. uxor etiam Manlia Scantilla et filia eius Didia Clara Augustae sunt appellatae. inde se ad Palatium recepit, uxore ac filia illuc vocatis trepidis invitisque transeuntibus, quasi iam imminens exitium praesagirent. praefectum urbi Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani. Erat interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandam, habebaturque ita, quasi Iuliani consilio esset interemptus. et iam hi primum qui Iulianum odisse coeperant disseminarunt prima statim die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et altilibus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse constat. nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibetur, dein Peter; in P 1. inuitisque Peter 1; inuitis eo P; † inuitis eo Peter 2. ut per triduum porcellum, per triduum leporem divideret, si quis ei forte misisset, saepe autem nulla exsistente religione holeribus leguminibusque contentus sine carne cenaverit. deinde neque cenavit priusquam sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit, de tanta necessitate sollicitus. Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel fratrem vel filium vel parentem adfatus blandissime est. sed populus in Rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat, sperans deponi ab eo posse imperium quod milites dederant, lapidationem quoque fecere, descendens cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt, rem divinam facienti ne litaret optarunt. lapides etiam in eum iecerunt, cum Iulianus manu eos semper placare cuperet, ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit, egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt. patris patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam respuit. e senatu in Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus et P. fratrem Peter 2; patrem P. mites P 1. ne litaret Edit. princeps; elitaret P. aureorum, quos digitis ostendebat ipse Iulianus ut fidem faceret, summotus atque depulsus est. inde ad circense spectaculum itum est. sed occupatis indifferenter omnium subselliis populus geminavit convicia in Iulianum; Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit. haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit. populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent. multa igitur quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem populi restituit, de ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum est. constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum esse. Et Iulianus quidem neque Britannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat, timens praecipue Syriacos exercitus, ergo Pescennius Niger in Syria, Septimius Severus in Illyrico cum exercitibus quibus praesidebant a Iuliano descivere. sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, perturbatus est et ad senatum venit impetravitque ut hostis Severus renuntiaretur; militibus etiam qui quod P. est P. niger in illyrico s. seuerus in syria P. et om. in P. impetrauitque P (Dessau); imperauitque Peter. Severum secuti fuerant dies praestitutus, ultra quam, si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur. missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent ut Severus repudiaretur, et is esset imperator quem senatus elegerat, inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium. missus est successor Severo Valerius Catullinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi tenebat, missus praeterea Aquilius centurio, notus caedibus senatoriis, qui Severum occideret. ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod unicuique praescribebatur, mercede conducerent.