Didio Iuliano, qui post Pertinacem imperium adeptus est, proavus fuit Salvius Iulianus, bis consul, praefectus urbi et iuris consultus, quod magis eum nobilem fecit, mater Clara Aemilia, pater Petronius Didius Severus, fratres Didius Proculus et Nummius Albinus, avunculus Salvius Iulianus, avus paternus Insubris Mediolanensis, maternus ex Hadrumetina colonia. Educatus est apud Domitiam Lucillam, matrem Marci imperatoris. inter viginti viros lectus est suffragio matris Marci, quaestor ante annum quam legitima aetas sinebat designatus est. aedilitatem suffragio Marci consecutus est. praetor eiusdem suffragio fuit. post praeturam legioni praefuit in albius P. Germania vicensimae secundae Primigeniae. inde Belgicam sancte ac diu rexit, ibi Chaucis, Germaniae populis qui Albim fluvium adcolebant, erumpentibus restitit tumultuariis auxiliis provincialium, ob quae consulatum meruit testimonio imperatoris. Chattos etiam debellavit, inde Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus hostibus vindicavit, post Germaniam