<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi008.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
dederat, exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt.
<milestone unit="section" n="2"/>
ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam consuetudinem Commodus
<milestone unit="section" n="3"/>
praetermiserat, sane iam
<note target="n8.326.1"/>
postero kalendarum die cum statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator.
<milestone unit="section" n="4"/>
timebatur autem militia sub sene imperatore, denique tertium nonarum diem votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis imponerent.
<milestone unit="section" n="5"/>
sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit.
<milestone unit="section" n="6"/>
Timore sane Pertinax coactus omnia quae Commodus
<milestone unit="section" n="7"/>
militibus et veteranis dederat confirmavit, suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte
<milestone unit="section" n="8"/>
inierat, quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta qui occisi
<milestone unit="section" n="9"/>
fuerant. filium eius senatus Caesarem appellavit, sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit
<milestone unit="section" n="10"/>
et de filio dixit:
<q>cum meruerit.</q>
et cum Commodus adlectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque
<note n="n8.326.1">iam Peter; cum P. l Cf. Com., xx. 4-5. </note>
<note n="n8.326.2">Yet according to c. iv. 11 and Dio, lxxiii. 1, 4, he was regularly elected by the senate. </note>
<note n="n8.326.3">According to Dio, lxxiii. 5, 3, their bodies were disinterred and then laid in their ancestral tombs. </note>
<note n="n8.326.4">See note to c. v. 4.</note>
<note n="n8.326.5">See note to c. ii. 6. </note>
<pb n="p.328"/>
eos, qui praeturas non gessissent sed adlectione accepissent, post eos esse qui vere praetores fuissent.
<milestone unit="section" n="11"/>
sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
census retractari iussit, delatores convictos 1 graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen
<milestone unit="section" n="2"/>
incurreret, poenam statuens, legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet.
<milestone unit="section" n="3"/>
ipseque professus est nullius se aditurum
<note target="n8.328.2"/>
hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset aut lite perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. additque senatus consulto haec verba:
<milestone unit="section" n="4"/>
<q> Satius
<note target="n8.328.3"/>
est, patres conscripti, inopem rem publicam obtinere, quam ad divitiarum cumulum per discriminum
<milestone unit="section" n="5"/>
atque dedecorum vestigia pervenire .</q>
donativa
<milestone unit="section" n="6"/>
et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit, annonae consultissime providit, et cum tantam penuriam
<note target="n8.328.4"/>
aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea exigere quae Commodus indixerat, contra quam professus
<milestone unit="section" n="7"/>
fuerat, denique aggressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit.
<note n="n8.328.1">conuictos Faber, Peter; uinctos P.</note>
<note n="n8.328.2">adituram P. </note>
<note n="n8.328.3">satius Gruter; statius P 1; sanctius P corr.</note>
<note n="n8.328.4">pecuniam P. </note>
<pb n="p.330"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis iis qui per vim
<milestone unit="section" n="9"/>
Palatio videbantur inserti. et de iis quos vendi iussit multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem, qui
<note target="n8.330.1"/>
quidem per alios principes usque ad
<milestone unit="section" n="10"/>
senatorium dignitatem pervenerunt, scurras turpissimorum nominum dedecora praeferentes
<note target="n8.330.2"/>
proscripsit
<milestone unit="section" n="11"/>
ac vendidit. cuius nundinationis pecuniam, quae </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
ingens fuit, militibus donativo dedit, a libertis etiam ea exegit quibus Commodo vendente ditati fuerant.
<milestone unit="section" n="2"/>
auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit: vestis subtegmine serico aureis filis insigni opere,
<note target="n8.330.3"/>
tunicas paenulasque, lacernas et chiridotas Dalmatarum et cirratas militares purpureasque chlamydes Graecanicas
<milestone unit="section" n="3"/>
atque castrenses. et cuculli.Bardaici et toga
<milestone unit="section" n="4"/>
armaque gladiatoria gemmis auroque composita, et machaeras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque de luto
<note target="n8.330.4"/>
auro ebore argento citroque composita.
<milestone unit="section" n="5"/>
atque etiam phallovitrobuli
<note target="n8.330.5"/>
ex materie eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici devellendis
<milestone unit="section" n="6"/>
hominibus ac leviginandis. nec non vehicula arte fabricae nova perplexis divisisque rotarum orbi-
<note n="n8.330.1">qui om. in P.</note>
<note n="n8.330.2">per ferentes P.</note>
<note n="n8.330.3">insigni opere Casaubon; insignior per P.</note>
<note n="n8.330.4">de luto Editor; eludo P; eluto Peter 1; de ludo Krauss, Peter 2.</note>
<note n="n8.330.5">phallouitrobuli Egnatius, Peter 1; phandouitrobuli P, Peter 2. </note>
<pb n="p.332"/>
bus
<note target="n8.332.1"/>
et exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum
<milestone unit="section" n="7"/>
nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; et alia iter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia.
<milestone unit="section" n="8"/>
Reddidit praeterea dominis eos qui se ex privatis
<milestone unit="section" n="9"/>
domibus in aulam contulerant, convivium imperatorium ex immenso ad certum revocavit modum.
<milestone unit="section" n="10"/>
sumptus etiam omnes Commodi recidit.
<note target="n8.332.2"/>
exemplo autem imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex
<milestone unit="section" n="11"/>
omnium continentia vilitas nata est. nam imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
detraxit. praemia militantibus posuit. aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat,
<milestone unit="section" n="2"/>
solvit, aerarium in suum statum restituit, ad opera publica certum sumptum constituit. reformandis viis
<note target="n8.332.3"/>
pecuniam contulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obeundis postremo cunctis muneribus
<milestone unit="section" n="3"/>
fiscum parem fecit, alimentaria etiam compendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Avaritiae suspicione privatus non caruit, cum apud
<note target="n8.332.4"/>
Vada Sabatia oppressis faenore possessoribus latius
<milestone unit="section" n="5"/>
suos tenderet
<note target="n8.332.5"/>
fines, denique ex versu Luciliano
<milestone unit="section" n="6"/>
agrarius mergus est appellatus, multi autem eum
<note n="n8.332.1">urbibus P.</note>
<note n="n8.332.2">recidit Egnatius; reddita.</note>
<note n="n8.332.3">uiis Casaubon; suis P.</note>
<note n="n8.332.4">aptit P.</note>
<note n="n8.332.5">tenderet Casaubon; teneret P. </note>
<pb n="p.334"/>
etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse in litteras rettulere, nam vacationes et legationes
<milestone unit="section" n="7"/>
militares dictur vendidisse. denique cum parentum minimum esset patrimonium, et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus.
<milestone unit="section" n="8"/>
Omnibus sane possessiones suas reddidit quibus
<milestone unit="section" n="9"/>
Commodus ademerat, sed non sine pretio, senatui legitimo semper interfuit ac semper aliquid rettulit, civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit.
<milestone unit="section" n="10"/>
eos qui calumniis adpetiti per servos fuerant damnatis severius
<note target="n8.334.1"/>
delatoribus liberavit, in crucem sublatis talibus servis; aliquos etiam mortuos vindicavit. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Insidias paravit ei Falco consul, qui 2 questus est
<milestone unit="section" n="2"/>
in senatu volens imperare, cui
<note target="n8.334.3"/>
quidem credidit senatus
<note target="n8.334.4"/>
cum
<note target="n8.334.5"/>
sibi quidam servus, quasi Fabiae † setique
<note target="n8.334.6"/>
filius ex Ceionii Commodi familia, Palatinam domum ridicule
<note target="n8.334.7"/>
vindicasset, cognitusque iussus esset
<note target="n8.334.8"/>
flagellis
<milestone unit="section" n="3"/>
caesus domino restitui, in cuius vindicta ii qui
<note target="n8.334.9"/>
oderant Pertinacem occasionem seditionis invenisse
<milestone unit="section" n="4"/>
dicuntur. Falconi tamen pepercit et a senatu im-
<note n="n8.334.1">seuerius Walter; seruis P, Peter.</note>
<note n="n8.334.2">Falco consul, qui questus Editor; Falco conquestus P; lacuna ind. by Peter, </note>
<note n="n8.334.3">cui Editor; quo P; quod Egnatius, Peter 1; † quo Peter 2. </note>
<note n="n8.334.4">senatus ins. by Editor; </note>
<note n="n8.334.5">credidit, P, Peter.</note>
<note n="n8.334.6">cum sugg. by Peter; dum P, Peter.</note>
<note n="n8.334.7">so P; fauiae esset filius Edit. princeps, Peter 1. 1 ridicula V.</note>
<note n="n8.334.8">esset Baehrens, Unger, Peter 2; est P, Peter 1.</note>
<note n="n8.334.9">quod P. </note>
<pb n="p.336"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
punitatem eius petiit, denique Falco in rebus suis
<milestone unit="section" n="6"/>
securus vixit et herede filio periit. quamvis multi
<milestone unit="section" n="7"/>
Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari, alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt.
<milestone unit="section" n="8"/>
Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii et eos quos Pertinacis sanctimonia
<milestone unit="section" n="9"/>
offenderat. Laetum enim paenituerat quod imperatorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum
<milestone unit="section" n="10"/>
reprehendebat. grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi </p></div></div></body></text></TEI>