dederat, exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt. ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam consuetudinem Commodus praetermiserat, sane iam postero kalendarum die cum statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator. timebatur autem militia sub sene imperatore, denique tertium nonarum diem votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis imponerent. sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit. Timore sane Pertinax coactus omnia quae Commodus militibus et veteranis dederat confirmavit, suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte inierat, quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta qui occisi fuerant. filium eius senatus Caesarem appellavit, sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit et de filio dixit: cum meruerit. et cum Commodus adlectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque iam Peter; cum P. l Cf. Com., xx. 4-5. Yet according to c. iv. 11 and Dio, lxxiii. 1, 4, he was regularly elected by the senate. According to Dio, lxxiii. 5, 3, their bodies were disinterred and then laid in their ancestral tombs. See note to c. v. 4. See note to c. ii. 6. eos, qui praeturas non gessissent sed adlectione accepissent, post eos esse qui vere praetores fuissent. sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit. census retractari iussit, delatores convictos 1 graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poenam statuens, legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet. ipseque professus est nullius se aditurum hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset aut lite perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. additque senatus consulto haec verba: Satius est, patres conscripti, inopem rem publicam obtinere, quam ad divitiarum cumulum per discriminum atque dedecorum vestigia pervenire . donativa et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit, annonae consultissime providit, et cum tantam penuriam aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea exigere quae Commodus indixerat, contra quam professus fuerat, denique aggressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit. conuictos Faber, Peter; uinctos P. adituram P. satius Gruter; statius P 1; sanctius P corr. pecuniam P. Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis iis qui per vim Palatio videbantur inserti. et de iis quos vendi iussit multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem, qui quidem per alios principes usque ad senatorium dignitatem pervenerunt, scurras turpissimorum nominum dedecora praeferentes proscripsit ac vendidit. cuius nundinationis pecuniam, quae ingens fuit, militibus donativo dedit, a libertis etiam ea exegit quibus Commodo vendente ditati fuerant. auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit: vestis subtegmine serico aureis filis insigni opere, tunicas paenulasque, lacernas et chiridotas Dalmatarum et cirratas militares purpureasque chlamydes Graecanicas atque castrenses. et cuculli.Bardaici et toga armaque gladiatoria gemmis auroque composita, et machaeras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque de luto auro ebore argento citroque composita. atque etiam phallovitrobuli ex materie eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici devellendis hominibus ac leviginandis. nec non vehicula arte fabricae nova perplexis divisisque rotarum orbi- qui om. in P. per ferentes P. insigni opere Casaubon; insignior per P. de luto Editor; eludo P; eluto Peter 1; de ludo Krauss, Peter 2. phallouitrobuli Egnatius, Peter 1; phandouitrobuli P, Peter 2. bus et exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; et alia iter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia. Reddidit praeterea dominis eos qui se ex privatis domibus in aulam contulerant, convivium imperatorium ex immenso ad certum revocavit modum. sumptus etiam omnes Commodi recidit. exemplo autem imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium continentia vilitas nata est. nam imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium detraxit. praemia militantibus posuit. aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat, solvit, aerarium in suum statum restituit, ad opera publica certum sumptum constituit. reformandis viis pecuniam contulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obeundis postremo cunctis muneribus fiscum parem fecit, alimentaria etiam compendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit. Avaritiae suspicione privatus non caruit, cum apud Vada Sabatia oppressis faenore possessoribus latius suos tenderet fines, denique ex versu Luciliano agrarius mergus est appellatus, multi autem eum urbibus P. recidit Egnatius; reddita. uiis Casaubon; suis P. aptit P. tenderet Casaubon; teneret P. etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse in litteras rettulere, nam vacationes et legationes militares dictur vendidisse. denique cum parentum minimum esset patrimonium, et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus. Omnibus sane possessiones suas reddidit quibus Commodus ademerat, sed non sine pretio, senatui legitimo semper interfuit ac semper aliquid rettulit, civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit. eos qui calumniis adpetiti per servos fuerant damnatis severius delatoribus liberavit, in crucem sublatis talibus servis; aliquos etiam mortuos vindicavit. Insidias paravit ei Falco consul, qui 2 questus est in senatu volens imperare, cui quidem credidit senatus cum sibi quidam servus, quasi Fabiae † setique filius ex Ceionii Commodi familia, Palatinam domum ridicule vindicasset, cognitusque iussus esset flagellis caesus domino restitui, in cuius vindicta ii qui oderant Pertinacem occasionem seditionis invenisse dicuntur. Falconi tamen pepercit et a senatu im- seuerius Walter; seruis P, Peter. Falco consul, qui questus Editor; Falco conquestus P; lacuna ind. by Peter, cui Editor; quo P; quod Egnatius, Peter 1; † quo Peter 2. senatus ins. by Editor; credidit, P, Peter. cum sugg. by Peter; dum P, Peter. so P; fauiae esset filius Edit. princeps, Peter 1. 1 ridicula V. esset Baehrens, Unger, Peter 2; est P, Peter 1. quod P. punitatem eius petiit, denique Falco in rebus suis securus vixit et herede filio periit. quamvis multi Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari, alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt. Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii et eos quos Pertinacis sanctimonia offenderat. Laetum enim paenituerat quod imperatorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum reprehendebat. grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi