testimonium occidi praeceperat. trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes cuneo facto milites venere, eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor repertum; et cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. et tunc quidem omnes milites in castris manebant, qui cum e castris ad obsequium principis convenissent, et Pertinax eo die processionem, quam ad Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, ii qui ad obsequium venerant redire in castra coeperunt, sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potuit aut imperatori nun- aedes Egnatius; caedes P. e castris Petschenig; castris P; de castris Peter. quam om. in P. tiari. enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur. supervenerunt Pertinaci, cum ille aulicum famulicium ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. hoc cognito Pertinax Laetum praefectum praetorii ad eos misit, sed ille declinatis militibus per porticus egressus adoperto capite domum se contulit, verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit eosque longa et gravi oratione placavit, sed cum Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam in pectus Pertinacis obiecit, tunc ille precatus Iovem Ultorem toga caput operuit atque a ceteris confossus est. et Eclectus quidem confossis duobus cum eodem periit; reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut imperator iactus est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt, multi sane dicunt, etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse. Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria, eloquentia mediocri, et magis blandus quam benignus nec umquam creditus simplex, et cum verbis esset affabilis, re erat praecessit P. Eclectus Peter; eiectus P. inliberalis ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas et cardus in privata vita conviviis adponerat. et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici, novem libras carnis per tres missus ponebat, si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat, cum semper ad convivium multos vocaret, imperator etiam, si sine convivis esset, eadem consuetudine cenitabat. amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi partem, aliquando lumbos gallinaceos, phasianum numquam privato convivio comedit aut alicui misit, cum sine amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat, ut fabulas litteratas haberet. Sane nullum ex iis quos Commodus rebus gerendis imposuerat mutavit, exspectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse dicuntur, imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere, denique non alium se, quam fuerat, videri volebat, fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi praefectus urbi cum omnibus sermonem inliberalis Jordan; inliberabilis P. pomasi P. cumeditauit P. ut om. in P. litteratus P. participaret. voluit etiam imperium deponere atque ad privatam vitam redire, filios suos in Palatio nutriri noluit. Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit, ut apud Vada Sabatia mercaturas exercuerat imperator per homines suos, non aliter quam privatus solebat. nec multum tamen amatus est; si quidem omnes qui libere fabulas conferebant male Pertinacem loquebantur, christologum eum appellantes, qui bene loqueretur et male faceret, nam et cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum appellabant, munera quoque lucri libidine libenter accepit. Reliquit filium et filiam superstites et uxorem, Flavii Sulpiciani filiam, quem praefectum urbi loco suo fecerat, circa uxoris pudicitiam minus curiosus fuit, cum palam citharoedum illa diligeret, ipse praeterea Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. libertos aulicos vehementissime compressit, unde grande quoque odium contraxit. Signa interitus haec fuerunt: ipse ante triduum quam occideretur in piscina sibi visus est videre hominem cum gladio infestantem. et ea die qua occisus voluit P. ///ut P. est negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus, quas reddunt, sperantibus visas, et cum apud Lares sacrificaret, carbones vivacissimi exstincti sunt, cum inflammari soleant, et, ut supra dictum est, cor et caput in hostiis non est repertum, stellae etiam iuxta solem per diem clarissimae visae ante diem quam obiret. et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur, nam cum ei Didius Iulianus fratris filium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus est iuvenem ad patrui observationem et adiecit: Observa collegam et successorem meum. nam ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat. Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eius indignissime tulit, quia videbat omnia per eum antiqua posse restitui, caput eius conto fixum milites qui eum occiderant per urbem in castra pertulerunt. reliquiae eius recuperato capite in sepulchro avi uxoris locatae sunt. et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit honore funeratus est, cum id in Palatio repperisset. qui numquam eius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum ipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populum Pertinax in deos relatos est. sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuisset Pertinax, uisae P; uisae sunt Peter. diem Casaubon; dies P. et ins. by Peter; om. in P. funus imaginarium ei et censorium ductum est, et ab ipso Severo funebri laudatione ornatus est. ipse autem Severus amore boni principis a senatu Pertinacis nomen accepit, filius Pertinacis patri flamen est factus. Marciani sodales, qui divi Marci sacra curabant, Helviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem. circenses et imperii natalis additi, qui a Severo postea sublati sunt, et genitalicii, qui manent. Natus autem kal. Augustis Vero et Ambibulo consulibus, interfectus est V kal. Apr. Falcone et Claro consulibus. vixit annis LX mensibus VII diebus XXVI. imperavit mensibus II diebus XXV. congiarium dedit populo denarios centenos, praetorianis promisit duodena milia nummum sed dedit sena. quod exercitibus promissum est datum non est, quia mors eum praevenit, horruisse autem illum imperium epistula docet, quae vitae illius a Mario Maximo apposita est. quam ego inserere ob nimiam longitudinem nolui. genitalicii qui Casaubon; geniti aliqui P. Bibulo P. inserere Puteanus; inseri P.