<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi008.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Publio Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione lignariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem
<milestone unit="section" n="2"/>
gereret, imposuisse fatetur. natus est Pertinax in Appennino in villa matris, equus pullus ea hora qua natus est in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus
<milestone unit="section" n="3"/>
decidit et
<note target="n8.314.1"/>
exspiravit, hac re motus pater ad Chaldaeum venit, qui cum illi futura ingentia praedixisset, stirpem
<note target="n8.314.2"/>
se perdidisse dixit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Puer litteris elementariis et calculo imbutus, datus etiam Graeco grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem idem Pertinax grammaticen professus est.
<milestone unit="section" n="5"/>
Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum,
<milestone unit="section" n="6"/>
ducendi ordinis dignitatem petiit, dein prae-
<note n="n8.314.1">et om. in P.</note>
<note n="n8.314.2">stirpem P; stipem Peter. </note>
<pb n="p.316"/>
fectus cohortis in Syriam profectus Tito Aurelio imperatore, a praeside Syriae, quod sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legartionem </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
suam iter facere coactus est. bello Parthico industria sua promeritus in Britanniam translatus est
<milestone unit="section" n="2"/>
ac retentus, post in Moesia rexit alam. deinde
<milestone unit="section" n="3"/>
alimentis dividendis in Via Aemilia procuravit. inde classem Germanicam rexit, mater eum usque in Germaniam prosecuta
<note target="n8.316.1"/>
est ibique obiit, cuius etiam
<milestone unit="section" n="4"/>
sepulchrum stare nunc dicitur, inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam artibus
<note target="n8.316.2"/>
remotus est, et postea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurus vexillis regendis adscitus
<milestone unit="section" n="5"/>
est. in quo munere adprobatus lectus est in senatu.
<milestone unit="section" n="6"/>
postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut com-
<note n="n8.316.1">persecuta P.</note>
<note n="n8.316.2">artibus Peter; a partibus P. </note>
<pb n="p.318"/>
pensaret iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae imposuit, statimque Raetias et
<milestone unit="section" n="7"/>
Noricum ab hostibus vindicavit, ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est designatus,
<milestone unit="section" n="8"/>
exstat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia vel quae fecit vel quae perpessus
<milestone unit="section" n="9"/>
est. et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus, quod senator esset et
<note target="n8.318.1"/>
praefectus
<milestone unit="section" n="10"/>
praetorii fieri a se non posset. Cassiano motu composito e Syria ad Danuvii tutelam profectus est atque
<milestone unit="section" n="11"/>
inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit, bene gestis his provinciis Syriam meruit. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit, post excessum vero Marci pecuniae studuit;
<milestone unit="section" n="2"/>
quare etiam dictis popularibus lacessitus. curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatum absens gesserat, iam dives ingressus est,
<milestone unit="section" n="3"/>
cum eam senator antea non vidisset, iussus est praeterea statim a Perenni in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam
<note target="n8.318.2"/>
in
<note n="n8.318.1">et om. in P.</note>
<note n="n8.318.2">coactiliariam Scaliger, Mommsen; coactiliriam P; coctiliciam Salmasius, Peter. </note>
<pb n="p.320"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
Liguria exercuerat, sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam paternam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit, fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos.
<milestone unit="section" n="5"/>
Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petiit litteris,
<note target="n8.320.1"/>
ut ad Britanniam proficisceretur.
<milestone unit="section" n="6"/>
profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quemcumque imperatorem vellent habere
<milestone unit="section" n="7"/>
et ipsum specialiter Pertinacem. tunc Pertinax malevolentiae notam subiit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium
<milestone unit="section" n="8"/>
Burrum et Arrium Antoninum. et seditiones quidem contra se ipse
<note target="n8.320.2"/>
compescuit in Britannia,
<note target="n8.320.3"/>
verum ingens periculum adiit seditione legionis paene occisus,
<milestone unit="section" n="9"/>
certe inter occisos relictus, quam quidem rem idem
<milestone unit="section" n="10"/>
Pertinax acerrime vindicavit, denique postea veniam legationis petiit, dicens sibi ob defensam disciplinam </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
infestas esse legiones, accepto successore alimentorum ei cura mandata est. dein pro consule Africae
<milestone unit="section" n="2"/>
factus est. in quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus carminum
<note target="n8.320.4"/>
quae de templo Caelestis emergunt. post hoc praefectus urbi
<milestone unit="section" n="3"/>
factus, in qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et
<note n="n8.320.1">litteris Peter; litteras P.</note>
<note n="n8.320.2">contra
<add>se</add>
ipse Lenze; contra ipse P; contra imperatorem Obrecht, Peter.</note>
<note n="n8.320.3">Britanniam P, Peter.</note>
<note n="n8.320.4">carminum Peter 2; earum P. </note>
<pb n="p.322"/>
ipsi Commodo plurimum placuit, quia
<gap reason="omitted"/>
illi esset
<milestone unit="section" n="4"/>
iterum cum Pertinax factus est. tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Commodo autem interempto Laetus praefectus praetorii et Eclectus
<note target="n8.322.1"/>
cubicularius ad eum venerunt et
<note target="n8.322.2"/>
eum confirmarunt atque in castra duxerunt.
<milestone unit="section" n="6"/>
illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto
<note target="n8.322.3"/>
dixit.
<milestone unit="section" n="7"/>
fictum est autem quod morbo esset Commodus exstinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. denique a paucis primum est Pertinax
<milestone unit="section" n="8"/>
imperator appellatus, factus est autem sexagenario
<milestone unit="section" n="9"/>
maior imperator pridie kal. Ian. de castris nocte eum ad senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in Templo Concordiae
<milestone unit="section" n="10"/>
resedit, et cum ad eum Claudius Pompeianus, gener Marci,
<note target="n8.322.4"/>
venisset casumque Commodi
<note target="n8.322.5"/>
lacrimasset, hortatus Pertinax ut imperium sumeret, sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem
<milestone unit="section" n="11"/>
videbat, statim ergo omnes magistratus cum consule ad curiam venerunt ingressumque Pertinacem nocte
<note n="n8.322.1">electus P.</note>
<note n="n8.322.2">et Salmasius; ut P.</note>
<note n="n8.322.3">electo P.</note>
<note n="n8.322.4">germanici P.</note>
<note n="n8.322.5">commodo P. </note>
<pb n="p.324"/>
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
imperatorem appellaverunt. ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus.
<milestone unit="section" n="2"/>
Sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit:
<q>Qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marciam,
<note target="n8.324.1"/>
ministros
<milestone unit="section" n="3"/>
scelerum Commodi, post te videmus .</q>
cui Pertinax respondit:
<q>Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates, paruerunt
<note target="n8.324.2"/>
inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint ostenderunt</q>
,
<milestone unit="section" n="4"/>
eadem die qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, iis horis quibus ille in Capitolium vota solvebat.
<milestone unit="section" n="5"/>
primus sane omnium ea die qua Augustus est appellatus,
<milestone unit="section" n="6"/>
etiam patris patriae nomen recepit nec non
<note target="n8.324.3"/>
simul etiam imperium proconsulare nec non
<note target="n8.324.3"/>
ius quartae relationis. quod ominis
<note target="n8.324.4"/>
loco fuit Pertinaci,
<milestone unit="section" n="7"/>
Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit
<q>militemus,</q>
exprobrans utique segnitiem temporum superiorum, quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus
<note n="n8.324.1">marcianum P,</note>
<note n="n8.324.2">parauerunt P..</note>
<note n="n8.324.3">non ins. in P corr.; om. in P 1.</note>
<note n="n8.324.4">omnis P 1. </note>
<pb n="p.326"/>
</p></div></div></body></text></TEI>