Publio Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione lignariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem gereret, imposuisse fatetur. natus est Pertinax in Appennino in villa matris, equus pullus ea hora qua natus est in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus decidit et exspiravit, hac re motus pater ad Chaldaeum venit, qui cum illi futura ingentia praedixisset, stirpem se perdidisse dixit. Puer litteris elementariis et calculo imbutus, datus etiam Graeco grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem idem Pertinax grammaticen professus est. Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petiit, dein prae- et om. in P. stirpem P; stipem Peter. fectus cohortis in Syriam profectus Tito Aurelio imperatore, a praeside Syriae, quod sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legartionem suam iter facere coactus est. bello Parthico industria sua promeritus in Britanniam translatus est ac retentus, post in Moesia rexit alam. deinde alimentis dividendis in Via Aemilia procuravit. inde classem Germanicam rexit, mater eum usque in Germaniam prosecuta est ibique obiit, cuius etiam sepulchrum stare nunc dicitur, inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam artibus remotus est, et postea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurus vexillis regendis adscitus est. in quo munere adprobatus lectus est in senatu. postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut com- persecuta P. artibus Peter; a partibus P. pensaret iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae imposuit, statimque Raetias et Noricum ab hostibus vindicavit, ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est designatus, exstat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia vel quae fecit vel quae perpessus est. et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus, quod senator esset et praefectus praetorii fieri a se non posset. Cassiano motu composito e Syria ad Danuvii tutelam profectus est atque inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit, bene gestis his provinciis Syriam meruit. Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit, post excessum vero Marci pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatum absens gesserat, iam dives ingressus est, cum eam senator antea non vidisset, iussus est praeterea statim a Perenni in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam in et om. in P. coactiliariam Scaliger, Mommsen; coactiliriam P; coctiliciam Salmasius, Peter. Liguria exercuerat, sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam paternam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit, fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos. Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petiit litteris, ut ad Britanniam proficisceretur. profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quemcumque imperatorem vellent habere et ipsum specialiter Pertinacem. tunc Pertinax malevolentiae notam subiit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium Burrum et Arrium Antoninum. et seditiones quidem contra se ipse compescuit in Britannia, verum ingens periculum adiit seditione legionis paene occisus, certe inter occisos relictus, quam quidem rem idem Pertinax acerrime vindicavit, denique postea veniam legationis petiit, dicens sibi ob defensam disciplinam infestas esse legiones, accepto successore alimentorum ei cura mandata est. dein pro consule Africae factus est. in quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus carminum quae de templo Caelestis emergunt. post hoc praefectus urbi factus, in qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et litteris Peter; litteras P. contra se ipse Lenze; contra ipse P; contra imperatorem Obrecht, Peter. Britanniam P, Peter. carminum Peter 2; earum P. ipsi Commodo plurimum placuit, quia illi esset iterum cum Pertinax factus est. tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit. Commodo autem interempto Laetus praefectus praetorii et Eclectus cubicularius ad eum venerunt et eum confirmarunt atque in castra duxerunt. illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto dixit. fictum est autem quod morbo esset Commodus exstinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. denique a paucis primum est Pertinax imperator appellatus, factus est autem sexagenario maior imperator pridie kal. Ian. de castris nocte eum ad senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in Templo Concordiae resedit, et cum ad eum Claudius Pompeianus, gener Marci, venisset casumque Commodi lacrimasset, hortatus Pertinax ut imperium sumeret, sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem videbat, statim ergo omnes magistratus cum consule ad curiam venerunt ingressumque Pertinacem nocte electus P. et Salmasius; ut P. electo P. germanici P. commodo P. imperatorem appellaverunt. ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus. Sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit: Qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marciam, ministros scelerum Commodi, post te videmus . cui Pertinax respondit: Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates, paruerunt inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint ostenderunt , eadem die qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, iis horis quibus ille in Capitolium vota solvebat. primus sane omnium ea die qua Augustus est appellatus, etiam patris patriae nomen recepit nec non simul etiam imperium proconsulare nec non ius quartae relationis. quod ominis loco fuit Pertinaci, Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit militemus, exprobrans utique segnitiem temporum superiorum, quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus marcianum P, parauerunt P.. non ins. in P corr.; om. in P 1. omnis P 1.