<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi007.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per
<milestone unit="section" n="2"/>
alios duces in filium suum Perennis referebat, hic tamen Perennis, qui tantum potuit, subito, quod bello Britannico militibus equestris loci viros praefecerat amotis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis appellatus lacerandusque militibus
<milestone unit="section" n="3"/>
est deditus, in cuius potentiae locum Cleandrum ex cubiculariis subrogavit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Multa sane post interfectum Perennem eiusque filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrum
<milestone unit="section" n="5"/>
restituens, et hanc quidem paenitentiam scelerum ultra triginta dies tenere non potuit, graviora per Cleandrum faciens quam fecerat per supradictum
<milestone unit="section" n="6"/>
Perennem. et in potentia quidem Cleander Perenni successerat, in praefectura vero Niger, qui sex tantum
<milestone unit="section" n="7"/>
horis praefectus praetorio fuisse perhibetur. mutabantur enim praefecti praetorio per horas ac dies,
<pb n="p.280"/>
Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente.
<milestone unit="section" n="8"/>
fuit Marcius Quartus praefectus praetorio diebus quinque, horum successores ad arbitrium Cleandri
<milestone unit="section" n="9"/>
aut retenti sunt aut occisi, ad cuius nutum etiam libertini in senatum
<note target="n7.280.1"/>
atque in patricios lecti sunt, tuncque primum viginti quinque consules in unum
<milestone unit="section" n="10"/>
annum, venditaeque omnes provinciae. omnia Cleander pecunia venditabat; revocatos de exsilio
<milestone unit="section" n="11"/>
dignitatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. qui tantum per stultitiam Commodi potuit, ut Burrum, sororis Commodi virum, reprehendentem nuntiantemque Commodo quae fiebant in suspicionem regni adfectati traheret et occideret, multis aliis, qui Burrum
<milestone unit="section" n="12"/>
defendebant, pariter interemptis. praefectus etiam Aebutianus inter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse delegerat,
<milestone unit="section" n="13"/>
praefectus est factus, tuncque primum tres praefecti praetorio fuere, inter quos libertinus,
<note target="n7.280.2"/>
qui a pugione appellatus est. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed et Cleandro dignus tandem vitae finis impositus, nam cum insidiis illius Arrius Antoninus fictis
<note target="n7.280.3"/>
criminibus in Attali gratiam, quem in pro-
<note n="n7.280.1">senatu P.</note>
<note n="n7.280.2">libertinus Jordan; libertines P.</note>
<note n="n7.280.3">factis P. </note>
<pb n="p.282"/>
consulatu Asiae damnaverat, esset occisus, nec eam tum invidiam populo saeviente Commodus ferre
<milestone unit="section" n="2"/>
potuisset, plebi ad poenam donatus est, cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariter interempti sunt. Cleander inter cetera etiam concubinas eius
<milestone unit="section" n="3"/>
constupravit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus interempti sunt.
<milestone unit="section" n="4"/>
In cuius locum Iulianus et Regillus subrogati sunt,
<milestone unit="section" n="5"/>
quos et ipsos postea poenis adfecit, his occisis interemit Servilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et Petronios Mamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum.
<milestone unit="section" n="6"/>
et post eos sex simul ex consulibus Allium Fuscum, Caelium Felicem, Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, Pactumeium
<note target="n7.282.1"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
Magnum cum suis, atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et Iulium Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos.
<milestone unit="section" n="8"/>
destinaverat et alios quattuordecim occidere, cum sumptus eius vires
<note target="n7.282.2"/>
Romani imperii sustinere non possent.
<note n="n7.282.1">Pactumeium Casaubon; Pactuleium P.</note>
<note n="n7.282.2">uires Ursinus; iuriis P 1; iniuriis P corr. </note>
<pb n="p.284"/>
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Inter haec Commodus senatu semet inridente, 1 cum adulterum matris consulem designasset, appellatus est Pius; cum occidisset Perennem, appellatus est Felix, inter plurimas caedes multorum
<milestone unit="section" n="2"/>
civium quasi quidam novus Sulla, idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse etiam quandam contra se
<milestone unit="section" n="3"/>
coniurationem dicitur, ut multos occideret, nec alia ulla fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se et
<milestone unit="section" n="4"/>
suos interemit, et
<note target="n7.284.2"/>
sororis Lucillae. appellatus est Commodus etiam Britannicus ab adulatoribus, cum Britanni etiam imperatorem contra eum deligere
<milestone unit="section" n="5"/>
voluerint, appellatus est etiam Romanus Hercules, quod feras Lanuvii
<note target="n7.284.3"/>
in amphitheatro occidisset, erat enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret.
<milestone unit="section" n="6"/>
fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam coloniam Commodianam vocari voluerit, qui
<note target="n7.284.4"/>
furor
<note n="n7.284.1">senatu semet inridente Peter2; senatu semettridente P1; senatu ridente Peter 1.</note>
<note n="n7.284.2">et om. in P.</note>
<note n="n7.284.3">lanuuium P. </note>
<note n="n7.284.4">cui P. </note>
<pb n="p.286"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus, voluit
<milestone unit="section" n="8"/>
etiam in Circo quadrigas agitare, dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendis
<milestone unit="section" n="9"/>
dedit, et eo quidem tempore quo ad senatum rettulit de Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem, quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commodum Herculem et deum appellans. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Simulavit se et in Africam iturum, ut sumptum itinerarium exigeret, et exegit eumque in convivia
<milestone unit="section" n="2"/>
et aleam convertit. Motilenum, praefectum praetorii, per ficus veneno interemit. accepit statuas in Herculis habitu, eique immolatum est ut deo.
<milestone unit="section" n="3"/>
multos praeterea paraverat interimere. quod per parvulum quendam proditum est, qui tabulam e cubiculo eiecit, in qua occidendorum erant nomina scripta.
<milestone unit="section" n="4"/>
Sacra Isidis coluit, ut et caput raderet et Anubim
<milestone unit="section" n="5"/>
portaret. Bellonae servientes vere exsecare bracchium
<milestone unit="section" n="6"/>
praecepit studio crudelitatis. Isiacos vere
<note n="n7.286.1">His mistress, who afterwards conspired against him; see c xvii. 1. </note>
<note n="n7.286.2">Called chiridotae Dalmatarum in Pert, viii. 2. It was a long-sleeved tunic reaching to the knee. Dio describes it (lxxii. 17, 2) as made of white silk with gold threads. </note>
<note n="n7.286.3">See note to c. viii. 5. </note>
<note n="n7.286.4">An Egyptian deity regarded as the protector of corpses and tombs and represented with the head of a jackal, or, by the Greeks and Romans, with that of a dog. His cult was often combined with that of Isis, and according to Juvenal </note>
<pb n="p.288"/>
pineis usque ad perniciem pectus tundere cogebat, cum Anubim portaret, capita Isiacorum graviter obtundebat ore simulacri. clava non solum leones in veste muliebri et pelle leonina sed etiam homines multos adflixit, debiles pedibus et eos, qui ambulare non possent, in gigantum modum formavit, ita ut a genibus
<note target="n7.288.1"/>
de pannis et linteis quasi dracones tegerentur,
<note target="n7.288.2"/>
eosdemque sagittis confecit. sacra Mithriaca homicidio vero polluit, cum illic
<note target="n7.288.3"/>
aliquid ad speciem timoris vel dici vel fingi soleat. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Etiam puer et gulosus et impudicus fuit. adulescens omne genus hominum infamavit quod erat
<milestone unit="section" n="2"/>
secum, et ab omnibus est infamatus. inridentes se feris obiciebat. eum etiam, qui Tranquilli librum vitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis habuerat, quem et Caligula.
<milestone unit="section" n="3"/>
si quis sane
<note target="n7.288.4"/>
se mori velle praedixisset, hunc invitum praecipitari iubebat. In iocis quoque perniciosus. nam eum,
<note target="n7.288.5"/>
quem
<milestone unit="section" n="4"/>
vidisset albescentes inter nigros capillos quasi ver-
<note n="n7.288.1">gentibus P.</note>
<note n="n7.288.2">tegerentur Petschenig, Peter 2; degererentur P, Peter1.</note>
<note n="n7.288.3">illihic P.</note>
<note n="n7.288.4">sane P, Peter; ante Mommsen.</note>
<note n="n7.288.5">eum Jordan; eam P. </note>
<pb n="p.290"/>
miculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat obtunsione oris.
<note target="n7.290.1"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
pinguem hominem medio ventre dissicuit, ut eius
<milestone unit="section" n="6"/>
intestina subito funderentur. monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos tulisset oculos
<note target="n7.290.2"/>
aut singulos
<milestone unit="section" n="7"/>
pedes fregisset, appellabat. multos praeterea passim exstinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant,
<milestone unit="section" n="8"/>
alios, quia nobiles et speciosi erant, habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque
<milestone unit="section" n="9"/>
sexus, quos libentius suis osculis
<note target="n7.290.3"/>
applicabat. habuit et hominem pene prominente ultra modum animalium, quem Onon appellabat, sibi carissimum, quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit. </p></div></div></body></text></TEI>