Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per alios duces in filium suum Perennis referebat, hic tamen Perennis, qui tantum potuit, subito, quod bello Britannico militibus equestris loci viros praefecerat amotis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis appellatus lacerandusque militibus est deditus, in cuius potentiae locum Cleandrum ex cubiculariis subrogavit. Multa sane post interfectum Perennem eiusque filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrum restituens, et hanc quidem paenitentiam scelerum ultra triginta dies tenere non potuit, graviora per Cleandrum faciens quam fecerat per supradictum Perennem. et in potentia quidem Cleander Perenni successerat, in praefectura vero Niger, qui sex tantum horis praefectus praetorio fuisse perhibetur. mutabantur enim praefecti praetorio per horas ac dies, Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente. fuit Marcius Quartus praefectus praetorio diebus quinque, horum successores ad arbitrium Cleandri aut retenti sunt aut occisi, ad cuius nutum etiam libertini in senatum atque in patricios lecti sunt, tuncque primum viginti quinque consules in unum annum, venditaeque omnes provinciae. omnia Cleander pecunia venditabat; revocatos de exsilio dignitatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. qui tantum per stultitiam Commodi potuit, ut Burrum, sororis Commodi virum, reprehendentem nuntiantemque Commodo quae fiebant in suspicionem regni adfectati traheret et occideret, multis aliis, qui Burrum defendebant, pariter interemptis. praefectus etiam Aebutianus inter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse delegerat, praefectus est factus, tuncque primum tres praefecti praetorio fuere, inter quos libertinus, qui a pugione appellatus est. Sed et Cleandro dignus tandem vitae finis impositus, nam cum insidiis illius Arrius Antoninus fictis criminibus in Attali gratiam, quem in pro- senatu P. libertinus Jordan; libertines P. factis P. consulatu Asiae damnaverat, esset occisus, nec eam tum invidiam populo saeviente Commodus ferre potuisset, plebi ad poenam donatus est, cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariter interempti sunt. Cleander inter cetera etiam concubinas eius constupravit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus interempti sunt. In cuius locum Iulianus et Regillus subrogati sunt, quos et ipsos postea poenis adfecit, his occisis interemit Servilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et Petronios Mamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum. et post eos sex simul ex consulibus Allium Fuscum, Caelium Felicem, Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, Pactumeium Magnum cum suis, atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et Iulium Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos. destinaverat et alios quattuordecim occidere, cum sumptus eius vires Romani imperii sustinere non possent. Pactumeium Casaubon; Pactuleium P. uires Ursinus; iuriis P 1; iniuriis P corr. Inter haec Commodus senatu semet inridente, 1 cum adulterum matris consulem designasset, appellatus est Pius; cum occidisset Perennem, appellatus est Felix, inter plurimas caedes multorum civium quasi quidam novus Sulla, idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse etiam quandam contra se coniurationem dicitur, ut multos occideret, nec alia ulla fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se et suos interemit, et sororis Lucillae. appellatus est Commodus etiam Britannicus ab adulatoribus, cum Britanni etiam imperatorem contra eum deligere voluerint, appellatus est etiam Romanus Hercules, quod feras Lanuvii in amphitheatro occidisset, erat enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret. fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam coloniam Commodianam vocari voluerit, qui furor senatu semet inridente Peter2; senatu semettridente P1; senatu ridente Peter 1. et om. in P. lanuuium P. cui P. dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus, voluit etiam in Circo quadrigas agitare, dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendis dedit, et eo quidem tempore quo ad senatum rettulit de Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem, quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commodum Herculem et deum appellans. Simulavit se et in Africam iturum, ut sumptum itinerarium exigeret, et exegit eumque in convivia et aleam convertit. Motilenum, praefectum praetorii, per ficus veneno interemit. accepit statuas in Herculis habitu, eique immolatum est ut deo. multos praeterea paraverat interimere. quod per parvulum quendam proditum est, qui tabulam e cubiculo eiecit, in qua occidendorum erant nomina scripta. Sacra Isidis coluit, ut et caput raderet et Anubim portaret. Bellonae servientes vere exsecare bracchium praecepit studio crudelitatis. Isiacos vere His mistress, who afterwards conspired against him; see c xvii. 1. Called chiridotae Dalmatarum in Pert, viii. 2. It was a long-sleeved tunic reaching to the knee. Dio describes it (lxxii. 17, 2) as made of white silk with gold threads. See note to c. viii. 5. An Egyptian deity regarded as the protector of corpses and tombs and represented with the head of a jackal, or, by the Greeks and Romans, with that of a dog. His cult was often combined with that of Isis, and according to Juvenal pineis usque ad perniciem pectus tundere cogebat, cum Anubim portaret, capita Isiacorum graviter obtundebat ore simulacri. clava non solum leones in veste muliebri et pelle leonina sed etiam homines multos adflixit, debiles pedibus et eos, qui ambulare non possent, in gigantum modum formavit, ita ut a genibus de pannis et linteis quasi dracones tegerentur, eosdemque sagittis confecit. sacra Mithriaca homicidio vero polluit, cum illic aliquid ad speciem timoris vel dici vel fingi soleat. Etiam puer et gulosus et impudicus fuit. adulescens omne genus hominum infamavit quod erat secum, et ab omnibus est infamatus. inridentes se feris obiciebat. eum etiam, qui Tranquilli librum vitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis habuerat, quem et Caligula. si quis sane se mori velle praedixisset, hunc invitum praecipitari iubebat. In iocis quoque perniciosus. nam eum, quem vidisset albescentes inter nigros capillos quasi ver- gentibus P. tegerentur Petschenig, Peter 2; degererentur P, Peter1. illihic P. sane P, Peter; ante Mommsen. eum Jordan; eam P. miculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat obtunsione oris. pinguem hominem medio ventre dissicuit, ut eius intestina subito funderentur. monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos tulisset oculos aut singulos pedes fregisset, appellabat. multos praeterea passim exstinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant, alios, quia nobiles et speciosi erant, habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque sexus, quos libentius suis osculis applicabat. habuit et hominem pene prominente ultra modum animalium, quem Onon appellabat, sibi carissimum, quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit.