<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi007.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Prodigia eius imperio et publice et privatim
<milestone unit="section" n="2"/>
haec facta sunt: crinita stella apparuit. vestigia deorum in foro visa sunt exeuntia. et ante bellum desertorum caelum arsit. et repentina caligo ac tenebra in Circo kalendis Ianuariis oborta; et ante
<pb n="p.302"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
lucem fuerant etiam incendiariae aves ac dirae, de Palatio ipse ad Caelium montem in Vectilianas aedes
<milestone unit="section" n="4"/>
migravit, negans se in Palatio posse dormire. Ianus geminus sua sponte apertus est, et Anubis simulacrum
<milestone unit="section" n="5"/>
marmoreum moveri visum est. Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies. bubo etiam supra cubiculum eius deprehensa est tam Romae
<milestone unit="section" n="6"/>
quam Lanuvii. ipse autem prodigium non leve sibi fecit; nam cum in gladiatoris occisi vulnus manum misisset, ad caput sibi detersit, et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatores non togatos ad munus convenire, quod funeribus solebat, ipse in pullis
<milestone unit="section" n="7"/>
vestimentis praesidens. galea eius bis per portam Libitinensem elata est.
<milestone unit="section" n="8"/>
Congiarium dedit populo singulis denarios septingenos vicenos quinos, circa alios omnes parcissimus fuit, quod luxuriae sumptibus aerarium minuerat.
<note target="n7.302.1"/>
<note n="n7.302.1">minueret P. </note>
<pb n="p.304"/>
<milestone unit="section" n="9"/>
circenses multos addidit ex libidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praefectus et Marcia concubina eius
<milestone unit="section" n="2"/>
inierunt coniurationem ad occidendum eum. primumque ei venenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quo exerceri solebat, eum strangularunt.
<milestone unit="section" n="3"/>
Fuit forma quidem corporis iusta, vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore tonsoris.
<milestone unit="section" n="4"/>
Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur, senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum Hadriani translatum est.
<milestone unit="section" n="5"/>
Opera eius praeter lavacrum, quod Cleander nomine
<milestone unit="section" n="6"/>
ipsius fecerat, nulla exstant, sed nomen eius alienis
<milestone unit="section" n="7"/>
operibus incisum senatus erasit. nec patris autem sui opera perfecit, classem Africanam instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent.
<milestone unit="section" n="8"/>
ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatam appellavit, cum classem quoque Africanam
<milestone unit="section" n="9"/>
Commodianam Herculeam appellasset. ornamenta
<note n="n7.304.1">See note to Ver., iv, 8. </note>
<note n="n7.304.2">The story of the murder is given in greater detail by Dio, lxxii. 22, 4, and especially by Herodian, i. 16-17. Eclectus was also one of the conspirators; see c. xv. 2. </note>
<note n="n7.304.3">It was customary to fasten a hook to the bodies of condemned criminals and thus drag them to the Tiber. The populace had demanded that this should be done to the body of Tiberius (Suetonius, Tiberius, lxv. 1). </note>
<note n="n7.304.4">Cf. c xx. 1, and Dio, lxxiii. 2, 1. For his sepulchral inscription see G.I.L., vi. 992 = Dessau, Ins. Sel, 401. </note>
<note n="n7.304.5">The Thermae Commodianae; their exact site is unknown. </note>
<pb n="p.306"/>
sane quaedam Colosso addidit, quae postea cuncta
<milestone unit="section" n="10"/>
sublata sunt. Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset, ac suum imposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum Gladiatorium et Effeminatum
<milestone unit="section" n="11"/>
non praetermitteret. hunc tamen Severus, imperator gravis et vir nominis sui, odio, quantum
<note target="n7.306.1"/>
videtur, senatus inter deos rettulit, flamine addito, quem ipse vivus sibi paraverat, Herculaneo Commodiano.
<milestone unit="section" n="12"/>
Sorores tres superstites reliquit, ut natalis eius celebraretur. Severus instituit. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Adclamationes senatus post mortem Commodi
<milestone unit="section" n="2"/>
graves fuerunt, ut autem sciretur quod iudicium senatus de Commodo fuerit, ipsas adclamationes de Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti:
<milestone unit="section" n="3"/>
<q>Hosti patriae honores detrahantur. parricidae honores detrahantur. parricida trahatur. hostis patriae, parricida, gladiator in spoliario lanietur.
<milestone unit="section" n="4"/>
hostis deorum, carnifex senatus, hostis deorum, parricida
<milestone unit="section" n="5"/>
senatus; hostis deorum, hostis senatus, gladiatorem in spoliario. qui senatum occidit, in spoliario ponatur; qui senatum occidit, unco trahatur; qui innocentes occidit, unco trahatur. hostis, parricida,
<note n="n7.306.1">quantum Peter; quam P. </note>
<pb n="p.308"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
vere vere.
<note target="n7.308.1"/>
qui sanguini suo non pepercit, unco
<milestone unit="section" n="7"/>
trahatur. qui te occisurus fuit, unco trahatur. nobiscum timuisti, nobiscum periclitatus es. ut salvi simus, Iuppiter optime maxime, serva nobis Pertinacem.
<milestone unit="section" n="8"/>
fidei praetorianorum feliciter, praetoriis cohortibus feliciter, exercitibus Romanis feliciter, pietati senatus feliciter.
<milestone unit="section" n="9"/>
Parricida trahatur. rogamus, Auguste, parricida
<milestone unit="section" n="10"/>
trahatur. hoc rogamus, parricida trahatur. exaudi Caesar: delatores ad leonem, exaudi Caesar: Speratum
<milestone unit="section" n="11"/>
ad leonem, victoriae populi Romani feliciter, fidei militum feliciter, fidei praetorianorum feliciter, cohortibus praetoriis feliciter.
<milestone unit="section" n="12"/>
Hostis statuas undique, parricidae statuas undique, gladiatoris statuas undique, gladiatoris et parricidae
<milestone unit="section" n="13"/>
statuae detrahantur. necator civium trahatur. parricida civium trahatur. gladiatoris statuae detrahantur.
<milestone unit="section" n="14"/>
te salvo salvi et securi sumus, vere vere, modo vere, modo digne, modo vere, modo libere.
<milestone unit="section" n="15"/>
Nunc securi sumus; delatoribus metum, ut securi simus,
<note target="n7.308.2"/>
delatoribus metum, ut
<note target="n7.308.3"/>
salvi simus, delatores de senatu, delatoribus fustem. te salvo delatores ad
<milestone unit="section" n="16"/>
leonem, te imperante delatoribus fustem.
<note n="n7.308.1">uere Peter; seuere P.</note>
<note n="n7.308.2">sumus P.</note>
<note n="n7.308.3">ut ins. by Salmasius; om. in P. </note>
<pb n="p.310"/>
</q>
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p><q><milestone unit="section" n="1"/>
Parricidae gladiatoris memoria aboleatur, parricidae gladiatoris statuae detrahantur. impuri gladiatoris memoria aboleatur. gladiatorem in spoliario.
<milestone unit="section" n="2"/>
exaudi Caesar: carnifex unco trahatur. carnifex senatus more maiorum unco trahatur. saevior Domitiano, impurior Nerone, sic fecit, sic patiatur, memoriae innocentium serventur. honores innocentium restituas, rogamus. parricidae cadaver unco
<milestone unit="section" n="3"/>
trahatur. gladiatoris cadaver unco trahatur. gladiatoris cadaver in spoliario ponatur. perroga, perroga:
<milestone unit="section" n="4"/>
omnes censemus unco trahendum. qui omnes occidit, unco trahatur. qui omnem aetatem occidit, unco trahatur. qui utrumque sexum occidit, unco trahatur.
<milestone unit="section" n="5"/>
qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. qui templa spoliavit, unco trahatur. qui testamenta delevit, unco trahatur. qui vivos spoliavit, unco trahatur.
<milestone unit="section" n="6"/>
servis serviimus. qui pretia vitae exegit, unco trahatur. qui pretia vitae exegit et fidem non servavit, unco trahatur. qui senatum vendidit, unco trahatur. qui filiis abstulit hereditatem, unco trahatur.
<milestone unit="section" n="7"/>
Indices de senatu, delatores de senatu, servorum
<pb n="p.312"/>
subornatores de senatu, et tu nobiscum timuisti;
<milestone unit="section" n="8"/>
omnia scis et bonos et malos nosti, omnia scis, omnia emenda; pro te timuimus. o nos felices, te vere
<note target="n7.312.1"/>
imperante! de parricida refer, refer, perroga.
<milestone unit="section" n="9"/>
praesentiam tuam rogamus, innocentes sepulti non sunt. parricidae cadaver trahatur, parricida sepultos eruit; parricidae cadaver trahatur.</q></p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et cum iussu Pertinacis Livius Laurensis, procurator patrimonii, Fabio Ciloni consuli designato dedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum est.
<milestone unit="section" n="2"/>
senatus adclamavit:
<q>Quo auctore sepelierunt? parricida sepultus eruatur,
<note target="n7.312.2"/>
trahatur.</q>
<milestone unit="section" n="3"/>
Cincius Severus dixit:
<q>Iniuste sepultus est. qua pontifex dico, hoc
<milestone unit="section" n="4"/>
collegium pontificum dicit, quoniam laeta
<note target="n7.312.3"/>
percensui, nunc convertar ad necessaria: censeo quas
<note target="n7.312.4"/>
is, qui nonnisi ad perniciem civium et ad dedecus suum vixit, ob honorem suum decerni coegit, abolendas statuas,
<milestone unit="section" n="5"/>
quae undique sunt abolendae, nomenque ex omnibus privatis publicisque monumentis eradendum mensesque iis nominibus nuncupandos quibus nuncupabantur, cum primum illud malum in re publica incubuit.</q>
<note n="n7.312.1">uere Editor (cf. Claud., iv. 3); uiro P; uero Exc. Cusana, Mommsen; uiso Hirschfeld, Peter 2.</note>
<note n="n7.312.2">serualur P. </note>
<note n="n7.312.3">laeta Peter 1; laetam P; laeta iam Baehrens, Peter 2. </note>
<note n="n7.312.4">quae P. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>