dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse nec abstinuisse gustum aliis, ut putabat, inrisis. duos gibbos retortos in lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promovit ac ditavit. praefectum praetorii suum Iulianum togatum praesente officio suo in piscinam detrusit. quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit quatientem cymbala deformato vultu, genera leguminum coctorum ad convivium propter luxuriae continuationem raro vocavit, lavabat per diem septies obtunsione oris Petschenig, Peter 2; obtunsioneris P; obtunsionibus Peter 1. oculos om. in P 1, add. in P corr. osculis Ursinus; oculis P. genera uocauit P, Peter 2; genere uacauit Salmasius, Peter.1 atque octies et in ipsis balneis edebat. adibat deorum templa pollutus stupris et humano sanguine. imitatus est et medicum, ut sanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus. Menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Invictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores vocabant. Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suae Marciae, quam pictam in Amazone diligebat, propter quam et ipse Amazonico habitu in arenam Romanam procedere voluit. Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepit eo gaudio quasi acciperet triumphalia. ludum semper ingressus est et, quotiens ingrederetur, publicis monumentis indi iussit, pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies. Nominatus inter Caesares quartum iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et Pollione consulibus, appellatus Germanicus idibus Hercu- adibat ins. by Klein. pollutus P; polluit Peter. semper P, Lenze; saepe Casaubon, Peter. leis Maximo et Orfito consulibus, adsumptus est in omnia collegia sacerdotalia sacerdos XIII kal. Invictas Pisone Iuliano consulibus, profectus in Germaniam XIIII kal. Aelias, ut postea nominavit, iisdem consulibus togam virilem accepit, cum patre appellatus imperator V kal. Exsuperatorias Pollione et Apro iterum consulibus, triumphavit X kal. Ian. iisdem consulibus, iterum profectus III nonas Commodias Orfito et Rufo consulibus, datus in perpetuum ab exercitu et senatu in domo Palatina Commodiana conservandus XI kal. Romanas Praesente iterum consule. tertio meditans de profectione a senatu et populo suo retentus est. vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano iterum consule, inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patre trecenties sexagies quinquies. item postea tantum palmarum gladiatoriarum confecisse vel victis retiariis vel occisis, ut mille contingeret. ferarum autem diversarum manu sua occidit, ita ut elephantos occideret, multa milia. et haec fecit spectante saepe populo Romano. Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio etiam inter inguina prominenti, ita ut so Peter; iterum et Apro P. quinties P. eius tumorem per sericas vestes populus Romanus agnosceret. versus in eo multi scripti sunt, de quibus etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur, virium ad conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum conto transfigeret et orygis cornu basto transmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret. impudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro vel theatro sedens publice saepissime biberit. Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic viveret, per legatos Mauri, victi Daci, Pannoniae quoque compositae, in Britannia, in Germania et in Dacia imperium eius recusantibus provincialibus, quae omnia ista per duces sedata sunt. ipse Commodus in subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multis subscriberet, in epistulis autem plurimis ' Vale ' tantum scriberet, agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertisse dicuntur, per hanc autem neglegentiam, cum et annonam vastarent ii qui tunc rem publicam gerebant, transigeret P. in om. in P. etiam inopia ingens Romae exorta est, cum fruges non deessent, et eos quidem qui omnia vastabant postea Commodus occidit atque proscripsit. ipse vero saeculum aureum Commodianum nomine adsimulans vilitatem proposuit, ex qua maiorem penuriam fecit. Multi sub eo et alienam poenam et salutem suam pecunia redemerunt. vendidit etiam suppliciorum diversitates et sepulturas et inminutiones malorum et alios pro aliis occidit, vendidit etiam provincias et administrationes, cum ii per quos venderet partem acciperent, partem vero Commodus. vendidit nonnullis et inimicorum suorum caedes, vendiderunt sub eo etiam eventus litium liberti. praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de iis praefectis quos ipse fecerat triennium nullus impleret, quorum plurimos interfecit vel veneno vel gladio, et praefectos urbi eadem facilitate mutavit. cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu eorum semper fecisset. Eclectus cubicularius cum videret eum tam facile cubicularios occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit. Spectator gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos umeros advelans. habuit praeterea morem, ut So P (Ballou in Class. Philol., iii. p. 273); et non in P acc. to Peter. Eclectus Mommsen, Peter; electus P. omnia quae turpiter, quae impure, quae crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi iuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. Commodianum etiam populum Romanum dixit, quo saepissime praesente gladiator pugnavit, sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus favisset, inrisum se credens populum Romanum a militibus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat, urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam. quod factum esset, nisi Laetus praefectus praetorii Commodum deterruisset. appellatus est sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus Primus Secutorum.