<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi007.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
De Commodi Antonini parentibus in vita Marci
<milestone unit="section" n="2"/>
Antonini satis est disputatum. ipse autem natus est apud Lanuvium eum fratre Antonino gemino pridie kal. Sept. patre patruoque consulibus, ubi et avus
<milestone unit="section" n="3"/>
maternus dicitur natus. Faustina cum esset Commodo cum fratre praegnans, visa est in somnis
<milestone unit="section" n="4"/>
serpentes parere, sed ex his unum ferociorem. cum autem peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum
<milestone unit="section" n="5"/>
cursu Commodo mathematici promittebant. mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et magnorum atque optimorum virorum erudire conatus
<milestone unit="section" n="6"/>
est. habuit litteratorem Graecum Onesicratem, Latinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit.
<milestone unit="section" n="7"/>
Sed tot disciplinarum magistri nihil ei profuerunt. tantum valet aut ingenii vis aut eorum qui in aula institutores habentur, nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quoque pol-
<note n="n7.264.1">Marc, i. 1-4. </note>
<note n="n7.264.2">Cf. Pius, i. 8. </note>
<pb n="p.266"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
lutus et constupratus
<note target="n7.266.1"/>
fuit. iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram denique et gladiatorem
<milestone unit="section" n="9"/>
perfectum ostenderet, auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo. nam eum tepidius forte lautus esset, balneatorem in fornacem conici iussit; quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de foetore nidoris impleret.
<milestone unit="section" n="10"/>
Appellatus est autem Caesar puer cum fratre suo Vero.
<note target="n7.266.2"/>
quarto decimo aetatis anno in collegium </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
sacerdotum 3 adscitus est. cooptatus est inter trossulos
<note target="n7.266.4"/>
principes
<note target="n7.266.5"/>
iuventutis, cum togam sumpsit, adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque
<milestone unit="section" n="2"/>
ipse in Basilica Traiani praesedit, indutus autem toga est Nonarum Iuliarum die, quo in terris Romulus non apparuit, et eo tempore quo Cassius a Marco
<milestone unit="section" n="3"/>
descivit. profectus est commendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum et cum
<note target="n7.266.6"/>
eo Romam
<note n="n7.266.1">constuppatus P.</note>
<note n="n7.266.2">suo Vero Ursinus; Seuero P. </note>
<note n="n7.266.3">sacerdotis P.</note>
<note n="n7.266.4">trossulos Lipsius; tres solos P. </note>
<note n="n7.266.5"> princeps P.</note>
<note n="n7.266.6">so P corr.; et cum om. in P 1. </note>
<pb n="p.268"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
rediit. post haec venia legis annariae impetrata consul est factus, et cum patre imperator est appellatus V kal. Dec. die Pollione et Apro consulibus et
<milestone unit="section" n="5"/>
triumphavit cum patre, nam et hoc patres decreverant. profectus est cum patre et ad Germanicum bellum.
<milestone unit="section" n="6"/>
Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et summotos usque
<milestone unit="section" n="7"/>
ad aegritudinem desideravit, quibus per patris mollitiem restitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque umquam pepercit vel pudori vel
<milestone unit="section" n="8"/>
sumptui. in domo aleam exercuit, mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia per speciem
<note target="n7.268.1"/>
lupanarium et ludibrium pudicitiae contraxit, imitatus
<milestone unit="section" n="9"/>
est propolas circumforanos. equos currules sibi comparavit. aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus convixit, atque se
<note target="n7.268.2"/>
gessit ut lenonum minister, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes,
<note target="n7.268.3"/>
ad quem fortuna provexit. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Patris ministeria seniora summovit, amicos senes
<milestone unit="section" n="2"/>
abiecit, filium Salvii Iuliani, qui exercitibus praeerat,
<note n="n7.268.1">per speciem Turnebus; perficium P 1; per fidens P corr. </note>
<note n="n7.268.2">atque se Editor; aquam P, Peter.</note>
<note n="n7.268.3">crederet P. </note>
<pb n="p.270"/>
ob
<note target="n7.270.1"/>
impudicitiam frustra temptavit atque exinde
<milestone unit="section" n="3"/>
Iuliano tetendit insidias, honestissimos quosque aut per contumeliam aut per honorem indignissimum
<milestone unit="section" n="4"/>
abiecit, appellatus est a mimis quasi obstupratus eosdemque ita ut non apparerent subito deportavit.
<milestone unit="section" n="5"/>
bellum etiam quod pater paene confecerat legibus hostium addictus remisit ac Romam reversus est.
<milestone unit="section" n="6"/>
Romam ut rediit, subactore suo Saotero post se in curro locato ita triumphavit ut eum saepius
<note target="n7.270.2"/>
cervice reflexa publice oscularetur. etiam in orchestra hoc
<milestone unit="section" n="7"/>
idem fecit, et cum potaret in lucem helluareturque viribus Romani imperii, vespera etiam per tabernas ac
<milestone unit="section" n="8"/>
lupanaria volitavit. misit homines ad provincias regendas vel criminum socios vel a criminosis commendatos.
<milestone unit="section" n="9"/>
in senatus odium ita venit
<note target="n7.270.3"/>
ut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret fieretque e contempto crudelis. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine prae-
<note n="n7.270.1">ob P, Petschenig; ad Peter.</note>
<note n="n7.270.2">serius P.</note>
<note n="n7.270.3">uehit P 1. </note>
<pb n="p.272"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
fecti praetorio Tarrutenii Paterni consilio, datum autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano
<milestone unit="section" n="3"/>
propinquo, qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens ' Hunc tibi pugionem senatus mittit' detexit facinus fatuus nec implevit, multis cum
<milestone unit="section" n="4"/>
eo participantibus causam, post haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exsilium exacta.
<milestone unit="section" n="5"/>
Tum praefecti praetorio cum vidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiam populus Romanus ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a Palatio sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt.
<milestone unit="section" n="6"/>
id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit,
<milestone unit="section" n="7"/>
Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium et interventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per lati clavi honorem a praefecturae administratione
<milestone unit="section" n="8"/>
summovit. post paucos dies insimulavit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum
<note n="n7.272.1">According to Dio, lxxii. 5, 2, Paternus had no share in the conspiracy. </note>
<note n="n7.272.2">Apparently Claudius Pompeianus Quintianus, the son of Lucilla's husband, Claudius Pompeianus, by a former marriage. Herodian speaks of him as a youth at this time. </note>
<note n="n7.272.3">Lucilla was exiled to Capri, where she was put to death; see c. v. 7. </note>
<note n="n7.272.4">See note to Hadr., xi. 4. </note>
<note n="n7.272.5">Tigidius Perennis, appointed co-prefect with Paternus in 182. </note>
<note n="n7.272.6">He was granted the right to wear the broad purple stripe on his tunic, the exclusive privilege of the senatorial </note>
<pb n="p.274"/>
transferetur imperium, quare et Paternum et Iulianum et Vitruvium Secundum, Paterni familiarissimum, qui epistulas imperatorias curarat, interfecit.
<milestone unit="section" n="9"/>
domus praeterea Quintiliorum omnis exstincta, quod Sextus Condiani
<note target="n7.274.1"/>
filius specie mortis ad defectionem
<milestone unit="section" n="10"/>
diceretur evasisse, interfecta et Vitrasia Faustina et
<milestone unit="section" n="11"/>
Velius Rufus et Egnatius Capito consularis, in exsilium autem acti sunt Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules, et in multos alios varie saevitum est. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post haec Commodus numquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi
<milestone unit="section" n="2"/>
quod Perennis ante tractasset. Perennis autem Commodi persciens invenit quem ad modum ipse potens
<milestone unit="section" n="3"/>
esset, nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem vero Perennis curis incumberet. quod
<milestone unit="section" n="4"/>
Commodus laetanter accepit, hac igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad formae speciem concivit,
<note target="n7.274.2"/>
trecentisque aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisque
<note target="n7.274.3"/>
forma disceptatrice collegerat, in Palatio per convivia et balneas bac-
<note n="n7.274.1">Condiani Casaubon; condiciani P.</note>
<note n="n7.274.2">conciuit Egnatius; concilii P.</note>
<note n="n7.274.3"> ui pretiisque Madvig, Peter 2; nuptiisque P; uultusque Turnebus, Peter 1. </note>
<pb n="p.276"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
chabatur. inter haec habitu victimam victimas immolavit, in harena rudibus, inter cubicularios gladiatores pugnavit lucentibus aliquando mucronibus.
<milestone unit="section" n="6"/>
tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit, quos voluit interemit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit,
<milestone unit="section" n="7"/>
praedam omnem in sinum contulit, ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas misisset,
<milestone unit="section" n="8"/>
occidit, sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris
<note target="n7.276.1"/>
nomen imposuit.
<milestone unit="section" n="9"/>
uxorem,
<note target="n7.276.2"/>
quam deprehensam in adulterio exegit,
<milestone unit="section" n="10"/>
exactam relegavit et postea occidit, ipsas concubinas
<milestone unit="section" n="11"/>
suas sub oculis suis stuprari iubebat, nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus.
<milestone unit="section" n="12"/>
Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine
<milestone unit="section" n="13"/>
iudicio interempti, feminae quoque divites, et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati
<milestone unit="section" n="14"/>
spoliati sunt vel etiam interempti. iis autem quibus deerat ficti criminis adpositio obiciebatur, quod scribere noluissent
<note target="n7.276.3"/>
Commodum heredem.
<note n="n7.276.1">matris P; patris Salmasius, Peter.</note>
<note n="n7.276.2">inposuit, uxorem Heer; inposuit uxoris P, Peter.</note>
<note n="n7.276.3">noluissent Casaubon, Baehrens; uoluissent P, Peter. </note>
<pb n="p.278"/>
</p></div></div></body></text></TEI>