De Commodi Antonini parentibus in vita Marci Antonini satis est disputatum. ipse autem natus est apud Lanuvium eum fratre Antonino gemino pridie kal. Sept. patre patruoque consulibus, ubi et avus maternus dicitur natus. Faustina cum esset Commodo cum fratre praegnans, visa est in somnis serpentes parere, sed ex his unum ferociorem. cum autem peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum cursu Commodo mathematici promittebant. mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et magnorum atque optimorum virorum erudire conatus est. habuit litteratorem Graecum Onesicratem, Latinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit. Sed tot disciplinarum magistri nihil ei profuerunt. tantum valet aut ingenii vis aut eorum qui in aula institutores habentur, nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quoque pol- Marc, i. 1-4. Cf. Pius, i. 8. lutus et constupratus fuit. iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram denique et gladiatorem perfectum ostenderet, auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo. nam eum tepidius forte lautus esset, balneatorem in fornacem conici iussit; quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de foetore nidoris impleret. Appellatus est autem Caesar puer cum fratre suo Vero. quarto decimo aetatis anno in collegium sacerdotum 3 adscitus est. cooptatus est inter trossulos principes iuventutis, cum togam sumpsit, adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque ipse in Basilica Traiani praesedit, indutus autem toga est Nonarum Iuliarum die, quo in terris Romulus non apparuit, et eo tempore quo Cassius a Marco descivit. profectus est commendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum et cum eo Romam constuppatus P. suo Vero Ursinus; Seuero P. sacerdotis P. trossulos Lipsius; tres solos P. princeps P. so P corr.; et cum om. in P 1. rediit. post haec venia legis annariae impetrata consul est factus, et cum patre imperator est appellatus V kal. Dec. die Pollione et Apro consulibus et triumphavit cum patre, nam et hoc patres decreverant. profectus est cum patre et ad Germanicum bellum. Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et summotos usque ad aegritudinem desideravit, quibus per patris mollitiem restitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque umquam pepercit vel pudori vel sumptui. in domo aleam exercuit, mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia per speciem lupanarium et ludibrium pudicitiae contraxit, imitatus est propolas circumforanos. equos currules sibi comparavit. aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus convixit, atque se gessit ut lenonum minister, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit. Patris ministeria seniora summovit, amicos senes abiecit, filium Salvii Iuliani, qui exercitibus praeerat, per speciem Turnebus; perficium P 1; per fidens P corr. atque se Editor; aquam P, Peter. crederet P. ob impudicitiam frustra temptavit atque exinde Iuliano tetendit insidias, honestissimos quosque aut per contumeliam aut per honorem indignissimum abiecit, appellatus est a mimis quasi obstupratus eosdemque ita ut non apparerent subito deportavit. bellum etiam quod pater paene confecerat legibus hostium addictus remisit ac Romam reversus est. Romam ut rediit, subactore suo Saotero post se in curro locato ita triumphavit ut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur. etiam in orchestra hoc idem fecit, et cum potaret in lucem helluareturque viribus Romani imperii, vespera etiam per tabernas ac lupanaria volitavit. misit homines ad provincias regendas vel criminum socios vel a criminosis commendatos. in senatus odium ita venit ut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret fieretque e contempto crudelis. Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine prae- ob P, Petschenig; ad Peter. serius P. uehit P 1. fecti praetorio Tarrutenii Paterni consilio, datum autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propinquo, qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens ' Hunc tibi pugionem senatus mittit' detexit facinus fatuus nec implevit, multis cum eo participantibus causam, post haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exsilium exacta. Tum praefecti praetorio cum vidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiam populus Romanus ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a Palatio sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit, Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium et interventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per lati clavi honorem a praefecturae administratione summovit. post paucos dies insimulavit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum According to Dio, lxxii. 5, 2, Paternus had no share in the conspiracy. Apparently Claudius Pompeianus Quintianus, the son of Lucilla's husband, Claudius Pompeianus, by a former marriage. Herodian speaks of him as a youth at this time. Lucilla was exiled to Capri, where she was put to death; see c. v. 7. See note to Hadr., xi. 4. Tigidius Perennis, appointed co-prefect with Paternus in 182. He was granted the right to wear the broad purple stripe on his tunic, the exclusive privilege of the senatorial transferetur imperium, quare et Paternum et Iulianum et Vitruvium Secundum, Paterni familiarissimum, qui epistulas imperatorias curarat, interfecit. domus praeterea Quintiliorum omnis exstincta, quod Sextus Condiani filius specie mortis ad defectionem diceretur evasisse, interfecta et Vitrasia Faustina et Velius Rufus et Egnatius Capito consularis, in exsilium autem acti sunt Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules, et in multos alios varie saevitum est. Post haec Commodus numquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi quod Perennis ante tractasset. Perennis autem Commodi persciens invenit quem ad modum ipse potens esset, nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem vero Perennis curis incumberet. quod Commodus laetanter accepit, hac igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad formae speciem concivit, trecentisque aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisque forma disceptatrice collegerat, in Palatio per convivia et balneas bac- Condiani Casaubon; condiciani P. conciuit Egnatius; concilii P. ui pretiisque Madvig, Peter 2; nuptiisque P; uultusque Turnebus, Peter 1. chabatur. inter haec habitu victimam victimas immolavit, in harena rudibus, inter cubicularios gladiatores pugnavit lucentibus aliquando mucronibus. tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit, quos voluit interemit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit, praedam omnem in sinum contulit, ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas misisset, occidit, sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris nomen imposuit. uxorem, quam deprehensam in adulterio exegit, exactam relegavit et postea occidit, ipsas concubinas suas sub oculis suis stuprari iubebat, nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus. Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine iudicio interempti, feminae quoque divites, et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati spoliati sunt vel etiam interempti. iis autem quibus deerat ficti criminis adpositio obiciebatur, quod scribere noluissent Commodum heredem. matris P; patris Salmasius, Peter. inposuit, uxorem Heer; inposuit uxoris P, Peter. noluissent Casaubon, Baehrens; uoluissent P, Peter.