Hic imperatorem se in oriente appellavit, ut cum et P. item P; idem Peter. quidam dicunt, Faustina volente, quae valetudini Marci iam diffidebat et timebat, ne infantes filios tueri sola non posset, atque aliquis exsisteret, qui capta statione regia infantes de medio tolleret, alii autem dicunt, hanc artem adhibuisse militibus et provincialibus Cassium contra Marci amorem, ut sibi posset consentio, quod diceret Marcum diem suum obisse. nam et divum eum appellasse dicitur, ut desiderium illius leniret. Imperatorio animo cum processisset, eum qui sibi aptaverat ornamenta regia statim praefectum praetorii fecit; qui et ipse occisus est Antonino invito ab exercitu, qui et Maecianum, cui erat commissa Alexandria quique consenserat spe participatus Cassio, invito atque ignorante Antonino interemit. Nec tamen Antoninus graviter est iratus rebellione cognita nec in eius liberos aut adfectus saevit. senatus illum hostem appellavit bonaque eius proscripsit. quae Antoninus in privatum aerarium congeri noluit, quare senatu praecipiente in aerarium publicum sunt relata, nec Romae terror defuit, cum senserat P. quidam Avidium Cassium dicerent absente Antonino, qui nisi a voluptariis unice amabatur, Romam esse venturum atque urbem tyrannice direpturum, maxime senatorum causa, qui eum hostem iudicaverant bonis proscriptis. et amor Antonini hoc maxime enituit, quod consensu omnium praeter Antiochenses Avidius interemptus est; quem quidem occidi non iussit sed passus est, cum apud cunctos clarum esset, si potestatis suae fuisset, parsurum 1 illi fuisse, caput eius ad Antoninum cum delatum esset, ille non exsultauit, non elatus est, sed etiam doluit ereptam sibi esse occasionem misericordiae, cum diceret se vivum illum voluisse capere, ut illi exprobraret beneficia sua eumque servaret. denique cum quidam diceret reprehendendum Antoninum, quod tam mitis esset in hostem suum eiusque liberos et adfectus atque omnes quos conscios tyrannidis repperisset, addente illo qui reprehendebat Quid si ille vicisset? dixisse dicitur Non sic deos coluimus nec sic vivimus, ut ille nos vinceret, enumeravit deinde omnes principes qui occisi essent habuisse causas quibus mererentur occidi, nec quemquam facile bonum vel victum a tyranno vel occisum, dicens meruisse Neronem, debuisse Caligulam, Othonem et Vitellium nec imperare voluisse. parsurum P corr.; passurum P 1. etiam de Galba paria sentiebat, cum diceret in imperatore avaritiam esse acerbissimum malum. denique non Augustum, non Traianum, non Hadrianum, non patrem suum a rebellibus potuisse superari, cum et multi fuerint et ipsis vel invitis vel insciis exstincta ipse autem Antoninus a senatu petiit ne graviter in conscios defectionis animadverteretur, eo ipso tempore quo rogavit ne quis senator temporibus suis capitali supplicio adficeretur, quod illi maximum amorem conciliavit. denique paucissimis centurionibus punitis deportatos revocari iussit.