<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
nec fefellit de se iudicium habitum.
<note n="n6.242.1">praefecisti P corr.; praefectis P1. </note>
<pb n="p.244"/>
nam statim et ad signa edici iussit et programma in parietibus fixit, ut, si quis cinctus inveniretur apud
<milestone unit="section" n="2"/>
Daphnen, discinctus rediret, arma militum septima die semper respexit, vestimenta etiam et calciamenta et ocreas, delicias omnes de castris summovit iussitque eos hiemem sub pellibus agere nisi corrigerent suos
<milestone unit="section" n="3"/>
mores; et egissent, nisi honestius vixissent. exercitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut et
<milestone unit="section" n="4"/>
sagittas mitterent et armis luderent. dicebat enim miserum esse, cum exercerentur athletae venatores et gladiatores, non exerceri milites; quibus minor esset futurus labor, si consuetus esset.
<milestone unit="section" n="5"/>
Ergo correcta disciplina et in Armenia et in Arabia
<milestone unit="section" n="6"/>
et in Aegypto res optime gessit amatusque est ab omnibus orientalibus et speciatim ab Antiochensibus, qui etiam imperio eius consenserunt, ut docet Marius
<milestone unit="section" n="7"/>
Maximus in vita divi Marci, nam et cum
<note target="n6.244.1"/>
Bucolici milites per Aegyptum gravia multa facerent, ab hoc retunsi sunt, ut item
<note target="n6.244.2"/>
Marius Maximus refert in eo libro quem secundum de vita Marci Antonini edidit. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic imperatorem se in oriente appellavit, ut
<note n="n6.244.1">cum et P.</note>
<note n="n6.244.2">item P; idem Peter. </note>
<pb n="p.246"/>
quidam dicunt, Faustina volente, quae valetudini Marci iam diffidebat et timebat, ne infantes filios tueri sola non posset, atque aliquis exsisteret, qui capta statione
<milestone unit="section" n="2"/>
regia infantes de medio tolleret, alii autem dicunt, hanc artem adhibuisse militibus et provincialibus Cassium contra Marci amorem, ut sibi posset consentio, quod diceret Marcum diem suum obisse.
<milestone unit="section" n="3"/>
nam et divum eum appellasse dicitur, ut desiderium illius leniret.
<milestone unit="section" n="4"/>
Imperatorio animo cum processisset, eum qui sibi aptaverat ornamenta regia statim praefectum praetorii fecit; qui et ipse occisus est Antonino invito ab exercitu, qui et Maecianum, cui erat commissa Alexandria quique consenserat
<note target="n6.246.1"/>
spe participatus Cassio, invito atque ignorante Antonino interemit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Nec tamen Antoninus graviter est iratus rebellione cognita nec in eius liberos aut adfectus saevit.
<milestone unit="section" n="6"/>
senatus illum hostem appellavit bonaque eius proscripsit. quae Antoninus in privatum aerarium congeri noluit, quare senatu praecipiente in aerarium
<milestone unit="section" n="7"/>
publicum sunt relata, nec Romae terror defuit, cum
<note n="n6.246.1">senserat P. </note>
<pb n="p.248"/>
quidam Avidium Cassium dicerent absente Antonino, qui nisi a voluptariis unice amabatur, Romam esse venturum atque urbem tyrannice direpturum, maxime senatorum causa, qui eum hostem iudicaverant bonis
<milestone unit="section" n="8"/>
proscriptis. et amor Antonini hoc maxime enituit, quod consensu omnium praeter Antiochenses Avidius
<milestone unit="section" n="9"/>
interemptus est; quem quidem occidi non iussit sed passus est, cum apud cunctos clarum esset, si potestatis </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
suae fuisset, parsurum 1 illi fuisse, caput eius ad Antoninum cum delatum esset, ille non exsultauit, non elatus est, sed etiam doluit ereptam sibi esse occasionem misericordiae, cum diceret se vivum illum voluisse capere, ut illi exprobraret beneficia
<milestone unit="section" n="2"/>
sua eumque servaret. denique cum quidam diceret reprehendendum Antoninum, quod tam mitis esset in hostem suum eiusque liberos et adfectus atque omnes quos conscios tyrannidis repperisset, addente illo qui reprehendebat
<q>Quid si ille vicisset?</q>
dixisse dicitur
<q> Non sic deos coluimus nec sic vivimus, ut ille nos
<milestone unit="section" n="3"/>
vinceret,</q>
enumeravit deinde omnes principes qui occisi essent habuisse causas quibus mererentur occidi, nec quemquam facile bonum vel victum a tyranno vel
<milestone unit="section" n="4"/>
occisum, dicens meruisse Neronem, debuisse Caligulam, Othonem et Vitellium nec imperare voluisse.
<note n="n6.248.1">parsurum P corr.; passurum P 1. </note>
<pb n="p.250"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
etiam
<note target="n6.250.1"/>
de Galba
<note target="n6.250.2"/>
paria sentiebat, cum diceret in imperatore avaritiam esse acerbissimum malum.
<milestone unit="section" n="6"/>
denique non Augustum, non Traianum, non Hadrianum, non patrem suum a rebellibus potuisse superari, cum et multi fuerint et ipsis vel invitis vel
<milestone unit="section" n="7"/>
insciis exstincta ipse autem Antoninus a senatu petiit ne graviter in conscios defectionis animadverteretur, eo ipso tempore quo rogavit ne quis senator temporibus suis capitali supplicio adficeretur, quod illi
<milestone unit="section" n="8"/>
maximum amorem conciliavit. denique paucissimis centurionibus punitis deportatos revocari iussit. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Antiochensibus,3 qui 4 Avidio Cassio consenserant, et his
<note target="n6.250.5"/>
et aliis civitatibus, quae illum iuverant, ignovit, cum primo Antiochensibus graviter iratus esset iisque spectacula sustulisset et multa alia civitatis ornamenta,
<milestone unit="section" n="2"/>
quae postea reddidit, filios Avidii Cassii Antoninus Marcus parte media paterni patrimonii donavit, ita ut filias eius auro argento et gemmis
<milestone unit="section" n="3"/>
cohonestaret. nam et Alexandriae, filiae Cassii, et genero Drunciano liberam evagandi ubi vellent
<milestone unit="section" n="4"/>
potestatem dedit, vixeruntque non quasi tyranni pignora sed quasi senatorii ordinis in summa securitate, cum illis etiam
<note target="n6.250.6"/>
in lite obici fortunam propriae vetuisset domus, damnatis aliquibus iniuriarum, qui
<note n="n6.250.1">So Peter with Boxhorn; nam P.</note>
<note n="n6.250.2">de Pertinace et Galba P.</note>
<note n="n6.250.3">So P corr; antiochensis P 1.</note>
<note n="n6.250.4">qui P; quoque Peter with Madvig.</note>
<note n="n6.250.5">sed et his P, Peter 2.</note>
<note n="n6.250.6">illi seuam P 1; illis P corr. </note>
<pb n="p.252"/>
in eos petulantes fuissent, quos quidem amitae suae marito commendavit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Si quis autem omnem hanc historiam scire desiderat, legat Marii Maximi secundum librum de vita Marci, in quo ille ea dicit quae solus
<note target="n6.252.1"/>
Marcus mortuo
<milestone unit="section" n="6"/>
iam Vero egit. tunc enim Cassius rebellavit, ut probat epistula missa ad Faustinam, cuius hoc exemplum
<milestone unit="section" n="7"/>
est:
<q>Verus mihi de Avidio verum scripserat, quod cuperet imperare, audisse enim te arbitror
<milestone unit="section" n="8"/>
quod Veri statores
<note target="n6.252.2"/>
de eo nuntiarent. veni igitur in Albanum, ut tractemus omnia dis volentibus, nil
<milestone unit="section" n="9"/>
timens.</q>
hinc autem apparet Faustinam ista nescisse, cum dicat Marius infamari eam cupiens quod ea
<milestone unit="section" n="10"/>
conscia Cassius imperium sumpsisset, nam et ipsius epistula exstat ad virum, qua urget
<note target="n6.252.3"/>
Marcum ut in
<milestone unit="section" n="11"/>
eum graviter vindicet, exemplum epistulae Faustinae ad Marcum:
<q>Ipsa in Albanum cras, ut iubes, mox veniam; tamen iam hortor, ut, si amas liberos tuos,
<milestone unit="section" n="12"/>
istos rebelliones acerrime persequaris. male enim assueverunt duces et milites,
<note target="n6.252.4"/>
qui nisi opprimuntur, oppriment.</q>
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
item alia epistula eiusdem Faustinae ad Marcum:
<q>Mater mea Faustina patrem tuum Pium in defectione
<note target="n6.252.5"/>
Celsi hortata
<note target="n6.252.6"/>
est, ut pietatem
<milestone unit="section" n="2"/>
primum circa suos servaret, sic circa alienos, non enim pius est imperator, qui non cogitat uxorem et
<milestone unit="section" n="3"/>
filios. Commodus noster vides in qua aetate sit,
<milestone unit="section" n="4"/>
Pompeianus gener et senior est et peregrinus, vide
<note n="n6.252.1">solum P.</note>
<note n="n6.252.2">So Peter with Salm.; herispatores P. </note>
<note n="n6.252.3">urget P; urguet edd.</note>
<note n="n6.252.4">et duces milites P 1; et duces et milites P corr.</note>
<note n="n6.252.5">eiusdem in def. P; eiusdem removed by Cas.</note>
<note n="n6.252.6">sic hortata P; sic removed by Novak; cohortata Peter2. </note>
<pb n="p.254"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
quid agas de Avidio Cassio et de eius consciis, noli parcere hominibus, qui tibi non pepercerunt et nec
<milestone unit="section" n="6"/>
mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. ipsa iter tuum mox consequor; quia Fadilla nostra
<milestone unit="section" n="7"/>
aegrotabat, in Formianum venire non potui, sed si te Formiis invenire non potuero, adsequar Capuam, quae civitas et meam et filiorum nostrorum aegritudinem
<milestone unit="section" n="8"/>
poterit adiuvare. Soteridam medicum in Formianum ut demittas, rogo. ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae virgini curationem nescit
<milestone unit="section" n="9"/>
adhibere, signatas
<note target="n6.254.1"/>
mihi litteras Calpurnius dedit; ad quas rescribam, si tardavero, per Caecilium senem
<milestone unit="section" n="10"/>
spadonem, hominem, ut scis, fidelem, cui verbo mandabo, quid uxor Avidii Cassii et filii et gener de te iactare dicantur.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>