<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed nos hominis naturam et mores breviter explicabimus. neque enim plura de his sciri possunt, quorum vitam et inlustrare nullus audet eorum causa
<milestone unit="section" n="2"/>
a quibus oppressi fuerint, addemus autem quemadmodum ad imperium venerit et quemadmodum sit
<milestone unit="section" n="3"/>
occisus et ubi victus. proposui enim, Diocletiane Auguste, omnes qui imperatorum nomen sive iusta causa sive iniusta
<note target="n6.236.3"/>
habuerunt, in litteras mittere, ut omnes purpuratos Augustos cognosceres.
<milestone unit="section" n="4"/>
Fuit his moribus, ut nonnumquam trux et asper videretur, aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, alias contemptor sacrorum, avidus vini item abstinens,
<note n="n6.236.1">adfectata Petschenig; adfectu P; adfecta Peter.</note>
<note n="n6.236.2">malui omitted by P 1, supplied by P corr.</note>
<note n="n6.236.3">siue iusta causa siue iniusta Novak; siue iniusta P 1; siue iuste siue iniuste P corr.; siue iusta ex causa siue iniusta Peter with Mommsen. </note>
<pb n="p.238"/>
cibi adpetens et mediae patiens, Veneris cupidus et
<milestone unit="section" n="5"/>
castitatis amator, nec defuerunt qui illum Catilinam vocarent, cum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurum se Sergium si dialogistam occidisset. Antoninum
<milestone unit="section" n="6"/>
hoc nomine significans, qui tantum enituit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomannicum, timentibus cunctis ne quid fatale proveniret, rogatus sit non adulatione sed serio, ut praecepta philosophiae
<milestone unit="section" n="7"/>
ederet, nec ille timuit, sed per ordinem paraeneseos
<note target="n6.238.1"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
per triduum disputavit, fuit praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenax et qui se Marium dici vellet. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa exstant crudelitatis potius quam severitatis eius
<milestone unit="section" n="2"/>
indicia, nam primum milites qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus peccaverant,
<milestone unit="section" n="3"/>
in crucem sustulit, primus etiam id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum
<note target="n6.238.2"/>
et a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adponeret incensisque aliis
<milestone unit="section" n="4"/>
alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in
<milestone unit="section" n="5"/>
mare. idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites, dicens maius exemplum esse
<note n="n6.238.1">The words hoc est praeceptionum, which follow paraeneseos in P, removed by Cas.</note>
<note n="n6.238.2">The words id est materiam, following centum in P, removed by Cas. </note>
<pb n="p.240"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
viventis
<note target="n6.240.1"/>
miserabiliter criminosi quam occisi, eum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et eum praeda ingenti ad eum redissent sperantibus centurionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non exstabat, dicens evenire potuisse ut essent insidiae, ac periret Romani
<milestone unit="section" n="7"/>
imperii reverentia, et cum ingens seditio in exercitu
<note target="n6.240.2"/>
orta esset, processit nudus campestri solo tectus et ait,
<q>Percutite,</q>
inquit,
<q>me, si audetis, et corruptae
<milestone unit="section" n="8"/>
disciplinae facinus addite,</q>
tunc conquiescentibus
<milestone unit="section" n="9"/>
cunctis meruit timeri, quia ipse
<note target="n6.240.3"/>
non timuit, quae res tantum disciplinae Romanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum centum ab Antonino absente peterent; si quidem viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eos qui contra fas vicerant. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
De hoc multa gravia contra militum licentiam facta inveniuntur apud Aemilium Parthenianum, qui adfectatores tyrannidis iam inde a veteribus historiae
<milestone unit="section" n="2"/>
tradidit, nam et virgis caesos in foro et in mediis
<note n="n6.240.1">auiuentis (a later erased) P; aduiuentis Peter 2 with Baehrens.</note>
<note n="n6.240.2"> in exercitum orta P, Peter. </note>
<note n="n6.240.3"> ipse om. by Peter.</note>
<pb n="p.242"/>
castris securi percussit, qui ita meruerunt, et manus
<milestone unit="section" n="3"/>
multis amputavit, et praeter laridum ac buccellatum atque acetum militem in expeditione portare prohibuit et si aliud quippiam repperit luxuriem non levi
<milestone unit="section" n="4"/>
supplico adfecit, exstat de hoc epistula divi Marci
<milestone unit="section" n="5"/>
ad praefectum suum talis:
<q>Avidio Cassio legiones Syriacas dedi diffluentes luxuria et Daphnidis moribus agentes, quas totas excaldantes se repperisse Caesonius
<milestone unit="section" n="6"/>
Vectilianus scripsit, et puto me non errasse, si quidem et tu notum habeas Cassium, hominem
<milestone unit="section" n="7"/>
Cassianae severitatis et disciplinae, neque enim milites regi possunt nisi vetere disciplina, scis enim versum a bono poeta dictum et omnibus frequentatum: ' Moribus antiquis res stat Romana virisque.
<milestone unit="section" n="8"/>
tu tantum fac adsint legionibus abunde commeatus, quos, si bene Avidium novi, scio non perituros.</q>
<milestone unit="section" n="9"/>
praefecti ad Marcum:
<q>Recte consuluisti, mi domine,
<milestone unit="section" n="10"/>
quod Cassium praefecisti
<note target="n6.242.1"/>
Syriacis legionibus, nihil enim tam expedit quam homo severior Graecanicis
<milestone unit="section" n="11"/>
militibus, ille sane omnes excaldationes, omnes
<milestone unit="section" n="12"/>
flores de capite collo et sinu militi excutiet. annona militaris omnis parata est, neque quicquam deest sub bono duce; non enim multum aut quaeritur aut impenditur.</q>
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
nec fefellit de se iudicium habitum.
<note n="n6.242.1">praefecisti P corr.; praefectis P1. </note>
<pb n="p.244"/>
nam statim et ad signa edici iussit et programma in parietibus fixit, ut, si quis cinctus inveniretur apud
<milestone unit="section" n="2"/>
Daphnen, discinctus rediret, arma militum septima die semper respexit, vestimenta etiam et calciamenta et ocreas, delicias omnes de castris summovit iussitque eos hiemem sub pellibus agere nisi corrigerent suos
<milestone unit="section" n="3"/>
mores; et egissent, nisi honestius vixissent. exercitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut et
<milestone unit="section" n="4"/>
sagittas mitterent et armis luderent. dicebat enim miserum esse, cum exercerentur athletae venatores et gladiatores, non exerceri milites; quibus minor esset futurus labor, si consuetus esset.
<milestone unit="section" n="5"/>
Ergo correcta disciplina et in Armenia et in Arabia
<milestone unit="section" n="6"/>
et in Aegypto res optime gessit amatusque est ab omnibus orientalibus et speciatim ab Antiochensibus, qui etiam imperio eius consenserunt, ut docet Marius
<milestone unit="section" n="7"/>
Maximus in vita divi Marci, nam et cum
<note target="n6.244.1"/>
Bucolici milites per Aegyptum gravia multa facerent, ab hoc retunsi sunt, ut item
<note target="n6.244.2"/>
Marius Maximus refert in eo libro quem secundum de vita Marci Antonini edidit. </p></div></div></body></text></TEI>