Sed nos hominis naturam et mores breviter explicabimus. neque enim plura de his sciri possunt, quorum vitam et inlustrare nullus audet eorum causa a quibus oppressi fuerint, addemus autem quemadmodum ad imperium venerit et quemadmodum sit occisus et ubi victus. proposui enim, Diocletiane Auguste, omnes qui imperatorum nomen sive iusta causa sive iniusta habuerunt, in litteras mittere, ut omnes purpuratos Augustos cognosceres. Fuit his moribus, ut nonnumquam trux et asper videretur, aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, alias contemptor sacrorum, avidus vini item abstinens, adfectata Petschenig; adfectu P; adfecta Peter. malui omitted by P 1, supplied by P corr. siue iusta causa siue iniusta Novak; siue iniusta P 1; siue iuste siue iniuste P corr.; siue iusta ex causa siue iniusta Peter with Mommsen. cibi adpetens et mediae patiens, Veneris cupidus et castitatis amator, nec defuerunt qui illum Catilinam vocarent, cum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurum se Sergium si dialogistam occidisset. Antoninum hoc nomine significans, qui tantum enituit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomannicum, timentibus cunctis ne quid fatale proveniret, rogatus sit non adulatione sed serio, ut praecepta philosophiae ederet, nec ille timuit, sed per ordinem paraeneseos per triduum disputavit, fuit praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenax et qui se Marium dici vellet. Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa exstant crudelitatis potius quam severitatis eius indicia, nam primum milites qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus peccaverant, in crucem sustulit, primus etiam id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum et a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adponeret incensisque aliis alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in mare. idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites, dicens maius exemplum esse The words hoc est praeceptionum, which follow paraeneseos in P, removed by Cas. The words id est materiam, following centum in P, removed by Cas. viventis miserabiliter criminosi quam occisi, eum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et eum praeda ingenti ad eum redissent sperantibus centurionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non exstabat, dicens evenire potuisse ut essent insidiae, ac periret Romani imperii reverentia, et cum ingens seditio in exercitu orta esset, processit nudus campestri solo tectus et ait, Percutite, inquit, me, si audetis, et corruptae disciplinae facinus addite, tunc conquiescentibus cunctis meruit timeri, quia ipse non timuit, quae res tantum disciplinae Romanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum centum ab Antonino absente peterent; si quidem viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eos qui contra fas vicerant.