<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hanc eius clementiam senatus his adclamationibus
<milestone unit="section" n="2"/>
prosecutus est:
<q>Antonine pie, di te servent. Antonine clemens, di te servent. Antonine clemens,
<note target="n6.258.1"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
di te servent. tu voluisti quod licebat, nos fecimus quod decebat. Commodo imperium iustum rogamus, progeniem tuam robora, fac securi sint liberi nostri.
<milestone unit="section" n="4"/>
bonum imperium nulla vis laedit. Commodo Antonino tribuniciam potestatem rogamus, praesentiam tuam
<milestone unit="section" n="5"/>
rogamus, philosophiae tuae, patientiae tuae, doctrinae tuae, nobilitati tuae, innocentiae tuae. vineis inimicos, hostes exsuperas, di te tuentur,</q>
et reliqua.
<milestone unit="section" n="6"/>
Vixerunt igitur posteri Avidii Cassii securi et ad
<note n="n6.258.1">So P; repetition from the preceding has crowded out some other adj. </note>
<pb n="p.260"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
honores admissi sunt. sed eos Commodus Antoninus post excessum divi patris sui omnes vivos incendi iussit, quasi in factione deprehensos.
<milestone unit="section" n="8"/>
Haec sunt quae de Cassio Avidio comperimus.
<milestone unit="section" n="9"/>
cuius ipsius mores, ut supra diximus, varii semper fuerunt sed ad censuram crudelitatemque propensiores.
<milestone unit="section" n="10"/>
qui, si optinuisset imperium, fuisset non clemens et </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
bonus, 1 sed utilis et optimus imperator, nam exstat epistula eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi:
<milestone unit="section" n="2"/>
<q>Misera res publica, quae istos divitiarum
<milestone unit="section" n="3"/>
cupidos et divites patitur, misera. Marcus homo sane optimus, qui dum clemens dici cupit,
<note target="n6.260.2"/>
eos patitur
<milestone unit="section" n="4"/>
vivere quorum ipse non probat vitam, ubi Lucius Cassius, cuius nos frustra tenet nomen? ubi Marcus ille Cato Censorius? ubi omnis disciplina maiorum? quae olim quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur.
<milestone unit="section" n="5"/>
Marcus Antoninus philosophatur et quaerit de elementis
<note target="n6.260.3"/>
et de animis et de honesto et iusto nec
<milestone unit="section" n="6"/>
sentit pro re publica, vides multis opus esse gladiis, multis elogiis, ut in antiquum statum publica forma
<milestone unit="section" n="7"/>
reddatur, ego vero istis praesidibus provinciarum— an ego proconsules, an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provincias datas credunt,
<milestone unit="section" n="8"/>
ut luxurientur, ut divites fiant? audisti, praefectum praetorii nostri philosophi ante triduum quam
<note n="n6.260.1">So Vielhaber; non modo clemens sed bonus P; non modo c. et b. Peter.</note>
<note n="n6.260.2">So P; Peter by error attributes clementes to P, and reads, following Petschenig, clementem se.</note>
<note n="n6.260.3">de clementes P 1; de clementiis P corr. </note>
<pb n="p.262"/>
fieret mendicum et pauperem, sed subito divitem factum, unde, quaeso, nisi de visceribus rei publicae provincialiumque fortunis? sint sane divites, sint locupletes, aerarium publicum refercient;
<note target="n6.262.1"/>
tantum di faveant bonis partibus,
<note target="n6.262.2"/>
reddant
<note target="n6.262.3"/>
Cassiani rei publicae principatum.</q>
haec epistula eius indicat, quam severus et quam tristis futurus fuerit imperator.
<note n="n6.262.1">Thus Petrarch; referient P.</note>
<note n="n6.262.2">patribus P.</note>
<note n="n6.262.3">reddant P; reddent Casaubon, Peter. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>