Hanc eius clementiam senatus his adclamationibus prosecutus est: Antonine pie, di te servent. Antonine clemens, di te servent. Antonine clemens, di te servent. tu voluisti quod licebat, nos fecimus quod decebat. Commodo imperium iustum rogamus, progeniem tuam robora, fac securi sint liberi nostri. bonum imperium nulla vis laedit. Commodo Antonino tribuniciam potestatem rogamus, praesentiam tuam rogamus, philosophiae tuae, patientiae tuae, doctrinae tuae, nobilitati tuae, innocentiae tuae. vineis inimicos, hostes exsuperas, di te tuentur, et reliqua. Vixerunt igitur posteri Avidii Cassii securi et ad So P; repetition from the preceding has crowded out some other adj. honores admissi sunt. sed eos Commodus Antoninus post excessum divi patris sui omnes vivos incendi iussit, quasi in factione deprehensos. Haec sunt quae de Cassio Avidio comperimus. cuius ipsius mores, ut supra diximus, varii semper fuerunt sed ad censuram crudelitatemque propensiores. qui, si optinuisset imperium, fuisset non clemens et bonus, 1 sed utilis et optimus imperator, nam exstat epistula eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi: Misera res publica, quae istos divitiarum cupidos et divites patitur, misera. Marcus homo sane optimus, qui dum clemens dici cupit, eos patitur vivere quorum ipse non probat vitam, ubi Lucius Cassius, cuius nos frustra tenet nomen? ubi Marcus ille Cato Censorius? ubi omnis disciplina maiorum? quae olim quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur. Marcus Antoninus philosophatur et quaerit de elementis et de animis et de honesto et iusto nec sentit pro re publica, vides multis opus esse gladiis, multis elogiis, ut in antiquum statum publica forma reddatur, ego vero istis praesidibus provinciarum— an ego proconsules, an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provincias datas credunt, ut luxurientur, ut divites fiant? audisti, praefectum praetorii nostri philosophi ante triduum quam So Vielhaber; non modo clemens sed bonus P; non modo c. et b. Peter. So P; Peter by error attributes clementes to P, and reads, following Petschenig, clementem se. de clementes P 1; de clementiis P corr. fieret mendicum et pauperem, sed subito divitem factum, unde, quaeso, nisi de visceribus rei publicae provincialiumque fortunis? sint sane divites, sint locupletes, aerarium publicum refercient; tantum di faveant bonis partibus, reddant Cassiani rei publicae principatum. haec epistula eius indicat, quam severus et quam tristis futurus fuerit imperator. Thus Petrarch; referient P. patribus P. reddant P; reddent Casaubon, Peter.